Skip to the text

Articulus 76

Quod non erat homo in primo statu immortalis et impassibilis per naturam; et quomodo immortalitas Adæ differat ab immortalitate resurgentium.

QUEMADMODUM quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius ait, peccatum non tollit naturam: ideo in angelis atque hominibus, post peccatum naturalia integra permanserunt; et ideo non naturæ sed gratiæ donum erat, quod ante peccatum homo immortalis et impassibilis erat.

Denique, contra varios corruptionis modos et causas, multis conservabatur remediis. Quadruplici autem ex causa corpora animalium corrumpuntur. Primo, quia virtutem finitam essendi habent: et hoc omni enti corruptibili commune est. Unde et secundum Philosophum secundo de Generatione, omnia generabilia et corruptibilia, certa terminantur periodo. Secundo, propter excessum alicujus contrariorum: et hæc causa non nisi in mixtis locum habet. Et contra has duas corruptionis causas salvabatur homo propter virtutem animæ, quæ secundum suam potestatem, et non secundum materiæ capacitatem, corpus informabat. Tertia causa corruptionis, animatis propria est, scilicet inordinatus calor, qui est instrumentum animæ, humidumque radicale consumit: et contra hanc causam subveniebatur ei duplici beneficio. Nam esu aliorum paradisi lignorum, reparabatur continua deperditio in corpore facta, sicut in nobis per cibum. Verumtamen, quoniam virtus convertens cibum continuo debilitatur, nec id quod postea in viventis naturam convertitur, tam perfecte et efficaciter substat formæ viventis sicut id quod primo substabat; ideo in nobis fit tandem corruptio, dum non potest esse tanta restauratio quanta contingit diminutio: cujus exemplum ponit Philosophus primo de Generatione, de vino, quod per aquæ appositionem, tandem amittit formam vini. Sed contra hoc valebat homini usus ligni vitæ, quod divina sibi data virtute, alimentum in perfectam assimilationem nutriti perduxit: et igitur quidam dicunt, quod lignum vitæ ad restaurationem humidi radicalis deperditi valuit. Quarto contingit corruptio propter violentiam ab extrinseco, sicut ab igne: et contra hoc protexit hominem divina providentia.

Advertendum autem, quod nullum mixtum potest ad tantam æqualitatem pertingere, quin oporteat in ipso unum elementorum prædominari: et in animalibus calor dominatur, quum sit instrumentum animæ. Et unicuique mixto debetur locus secundum elementum prædominans. — Lignum autem vitæ erat cooperans ad immortalitatem Adæ; sed principalis causa erat anima, virtute sibi divina super naturam concessa.

Præterea, immortalitas dicit potentiam ad semper vivendum et non moriendum. Hæc autem potentia, in natura hominis secundum naturalia ejus, non nisi imperfecte et per modum virtutis obedientialis exstitit; complementum vero ipsius est ex dono gratiæ divinitus impertito. Elucescit ergo, quod immortalitas Adæ cum immortalitate resurgentium eadem fuit, secundum incompletam naturalem potentiam; sed secundum completivam atque formalem immortalitatis ac impassibilitatis rationem, alia erat: quia prima erat per donum innocentiæ, secunda erit per donum gloriæ. In primo quippe statu talis erat victoria animæ super corpus, ut nihil in corpore fieri posset quod animæ adversaretur. In statu autem novissimo gloria animæ redundabit in corpus: nam agile, lucidum ac spirituale erit corpus, propter convenientes animæ qualitates in ipsum redundantes.

Chapter 77 of 144