Skip to the text

Articulus 77

Quod in statu innocentiæ fuisset generatio per coitum.

PRÆCEPTUM insuper alicui datum non est, nisi de his quæ in potestate ejus sunt, et quorum ipse causa esse potest. Quum igitur Geneseos primo præceperit Deus homini, Crescite et multiplicamini, et replete terram; oportet concedere, quod homo etiam si non peccasset, humanæ propaginis causa fuisset. At vero, quum peccatum non auferat naturalia, secundum Dionysium, et generativa virtus sit de perfectione rei, constat quod ante peccatum generatio fuisset. Dicit enim Aristoteles quarto Meteororum, unumquodque tunc esse perfectum, quum facere valet aliud quale ipsum est. Amplius, hoc ordini divinæ sapientiæ competit ut entibus naturales operationes non auferat. — Sciendum autem, quod licet in generabilibus quorum individua secundum se tota corruptibilia sunt, generatio sit propter perpetuitatem speciei, et non sit generatio individui per se intenta in natura, sed per accidens, in quantum in eis species perseverat; tamen in hominibus aliter est, quum sint secundum animam immortales: ideoque in humana specie individui generatio per se intenta est.

Denique ad generationem perfectorum animalium duo oportet concurrere, scilicet: formam inducens, quod est mas, qui se habet ut agens; et materiam præbens, quod est femina, materiam videlicet ministrans. Quum ergo sit in hominibus sexus distinctio et perfecta ratio vivi, non potuisset compleri generatio, nisi per maris et feminæ copulam: ideoque mulier in adjutorium viri facta legitur.1

Si autem dixeris, Secundum hoc fuisset in statu innocentiæ virginitatis corruptio, et carnalis delectatio, quæ (ut videtur) rationem absorbuisset: quod non videtur congruere, quia tunc natura tota integra et pura fuisset, nulla dignitate privata. Respondendum, quod virginitas consistit principaliter in integritate mentis, et secundario in integritate carnis: et huic ultimæ integritati præponderasset fecunditas prolis. Integritas vero mentis nullo modo corrupta fuisset, quia copula carnalis rationem non impedivisset. Ratio namque fortiter in suo actu persistens, sensualitati penitus dominatur. Nihilo minus delectatio copulæ carnalis major fuisset quam modo est, absolute loquendo: quia natura erat purior et sensus vivacior. Tamen secundum proportionem minor fuisset quam modo: quoniam fervens non fuisset, sed nec superabundans, sed rationi subjecta. In omni ergo concubitu solvitur integritas carnis. Post peccatum vero Adæ, in illicito concubitu solvitur integritas mentis secundum actum et habitum. Nam propter delectationem vehementem, actus rationis absorbetur; et propter culpam, habitus castitatis aufertur. In matrimoniali autem concubitu (quum sit licitus) habitus non aufertur, sed actus rationis suspenditur. — Præterea, superfluitates quæ ad defectum naturæ pertinent, ut sudores, putredines, ante peccatum non fuissent. Reliquæ autem superfluitates, virtutis expulsivæ, fuissent, absque omni utique fœditate.

Footnotes

  1. Gen. 1, 18. ↩

Chapter 78 of 144