Articulus 78
Quales fuissent pueri in statu innocentiæ nati secundum perfectionem corporis.
QUUM vita humana a defectu incipiat, et ad perfectum deveniens, denuo ad defectum tendat, non immerito circulatio quædam vocatur. Denique tam initium vitæ quam terminum ejus, quidam consequuntur defectus. Licet autem homo in statu innocentiæ termino vitæ caruisset, non tamen initio vitæ: propterea rationabile videtur, quod illi defectus qui consequuntur principium nativitatis, etiam fuissent in infantibus, sicut Magister dicit; non tamen secundum quod pœnales sunt, quia nullum incommodum Deo gubernante inde sensissent, sed in quantum naturales exsistunt. Defectus autem qui ad interitum ordinantur, non fuissent. Aliqui tamen, verba Augustini sequentes, aliter dicunt; quamvis Augustinus asserendo nil dicat. Ideoque id probabilius dicitur, quod naturalis cursus ostendit. Præterea, pueri parvi nati fuissent propter materni angustias uteri. Quum ergo in majori corpore sit major virtus, secundum incrementum augmenti in corpore crevisset et robur corporis. Fuissent autem quædam feminæ natæ, et quidam masculi: quia etsi femina sit vir occasionatus et præter intentionem naturæ particularis, non tamen est præter intentionem universalis naturæ. Et fuissent mulieres et viri in æquali numero geniti, quatenus una esset unius.
Sciendum est autem, quod (secundum
A Philosophum octavodecimo de Animalibus) generatio feminæ evenit, quia seminis virilis virtus non potest perfecte vincere menstruum mulieris, ut scilicet digerat ipsum ultima digestione. Cujus impotentiæ triplex est causa. Primum, propter defectum naturalis principii, videlicet caloris, qui adhuc diminutus est. Unde, secundum Philosophum, viri ante tertium septennium frequenter feminas gignunt. Et quoniam in primo statu tempus generationis non anticiparetur, ideo hæc causa parum tunc locum habuisset. Secunda causa est ex virtute imaginativa: quia tales fetus parentes frequenter generant, quales tempore coitus imaginantur filios: quemadmodum de quadam muliere refert Hieronymus, quæ filium nigrum genuit, quia talem in coitu in imaginatione habebat, nigram videns imaginem. Hæc autem causa in primo statu locum habere potuisset, præsertim propter magnam obedientiam carnis sub anima. Nam virtutes corporales sequuntur virtutem imaginativam et apprehensivam, sicut corpus propter solam imaginationem tremit atque concutitur. Tertia causa est ex principio extrinseco: quoniam secundum Philosophum octavodecimo de Animalibus, parva immutatio venti et pluviæ seu temporis, diversitatem sexus inducit in fetu: sicut et apud pastores, secundum eum, expertum est quod tempore venti septentrionalis concipiuntur mares, feminæ autem meridionali vento afflante, propter abundantiam humiditatis; imo si tempore coitus adspiciant ad has plagas, concomitatur dicta diversitas, ut frequenter. Et hæc quoque causa in primo statu esse valebat.
Infirmitas insuper carnis infantis complectitur et defectum usus membrorum, et quamdam pœnam in esurie et fletu, atque similibus. Primum itaque fuisset in pueris illis, quia hoc correspondet naturali infirmitati mentis, utputa defectui virtutum et scientiæ. Secundum vero non fuisset in eis, quia sine culpa fuissent.
Chapter 79 of 144