Articulus 79
Utrum pueri in statu innocentiæ geniti, in scientia et gratia nati fuissent.
SICUT Magister in littera asserit, positio de perfectione intellectus in pueris illis consonare debet positioni de perfectione corporis.1 Unde qui dicunt in eis debuisse fuisse perfectum usum membrorum mox ut nati essent, etiam concedunt quod in perfecta cognitione nascerentur. Quia autem jam dictum est, rationabilius esse quod mox nati non habuissent perfectum usum membrorum propter humiditatem teneritudinemque naturæ, consequens est id quoque concedere, quod nec in cognitione nascerentur perfecta nec in scientia. Cerebrum enim humidissimum est in infantibus. Quum igitur ipsum sit organum virtutis imaginativæ, in qua locantur phantasmata in anteriori parte cerebri, propter excedentem humiditatem, confusionem causasset phantasmatum. Phantasmata autem se habent ad intellectum sicut color ad visum. Unde eis perturbatis atque confusis, impediretur intellectus sicut et modo: quemadmodum in ebriis et phreneticis claret. Indiget autem intellectus phantasmatibus, nedum ad acquirendum cognitionem, sed etiam ut habitum cognitionis quam habet circa species phantasmatum, ponat secundum motum ab anima ad sensus: quatenus sic actu inspiciat quod in mente tenet. Propterea in epistola ad Titum Dionysius ait, quod divinas revelationes suscipientes, quibusdam eas circumponunt figuris.
Considerandum est denique, quod primo homini duplex justitia potuit convenire.2 Una originalis, consistens in subjectione carnis sub spiritu, et animæ sub Deo. Et hanc primi parentes in posteros transfudissent quoad dispositionem ex parte corporis, sed ipsum habitum Deus simul cum anima infudisset. Est et alia justitia gratuita, actus meritorios eliciens. Et de hac est duplex opinio. Qui enim dicunt hominem tantum in naturalibus conditum, asserunt istam gratuitam justitiam non transfundendam fuisse, nisi secundum aptitudinem solum. Secundum eos namque, hæc justitia est quædam personalis gratia sive proprietas: et sic requirebat præparationem per actum personæ. Alii vero dicunt hominem in gratia conditum. Et secundum hoc videtur gratuita justitia esse donum naturæ collatum: propter quod transfundi debebat. Et secundum hoc faciliter solvi possunt diversæ auctoritates. — Sciendum tamen, quod peccatum non descendit a Protoplasto per modum demeriti, quasi mortem omnibus ipse meruerit et infectionem peccati, sed per modum traductionis, naturæ traductionem consequentis. Nam unius personæ actus toti naturæ mereri vel demereri non potest, nisi omnino limites naturæ transcendat: quemadmodum Christus, Deus et homo exsistens, a quo nascimur filii gratiæ, non per modum traductionis, sed per meritum actionis.
Præterea videtur probabile, quod licet Adam in prima operatione perstitisset nec tentationi succubuisset, non tamen in justitia confirmatus fuisset, nisi quando in spiritualem vitam translatus esset. Quidam tamen concedunt, quod post tentationis victoriam statim confirmatus fuisset; nec tamen necessario filios confirmatos genuisset: quia confirmatio actum personalem consequitur.
Porro, carentia visionis divinæ intelligitur vel negative, et sic est naturalis defectus, non pœna. Nam omni creaturæ id competit ut ex se non habeat unde in Dei visionem assurgat. Secundo dicitur private, et tunc est pœna, obnoxietatem quamdam concomitans ad non videndum Deum, sicut est originalis culpa.
Ex iis constat quomodo intelligi possit quod ait Anselmus, Oportebat ut qualis erat Adam, tales et gigneret; et quod Hugo de S. Victore dicit, Si homo in bono mansisset, filios sine peccato genuisset, non tamen necessario paternæ heredes justitiæ.
Footnotes
Chapter 80 of 144