Skip to the text

Articulus 80

Quemadmodum Deus tentare dicatur, etc.

AD perfectam autem rationem tentationis tria concurrunt : primo, ut per tentationem dubium aliquid cognoscatur; secundo, ut tentans id intendat; tertio, ut ipsemet tentator cognitionem illius rei velit accipere. Itaque, secundum quod hæc tria vel aliqua eorum alicui magis conveniunt, sic magis vel minus tentare dicitur.1 Deus ergo tentare dicitur, quia duo prima ei conveniunt, sicut in tentatione Abrahæ patet. Per illam enim aliquid dubium cognoscebatur, videlicet qualis Abraham esset; et id voluit Deus nobis patere. Tertium autem istorum Deo non competit, quum ipse universa præsciat. Caro quoque et mundus tentare dicuntur propter primum trium, scilicet ut virtus vel infirmitas innotescant, quæ ex impugnatione carnis et mundi cito patescunt. Hæc autem impugnatio, vel est a principio intrinseco, et sic est caro et concupiscentia ejus; vel a principio extrinseco, et hoc dupliciter : vel sicut ab objecto, et sic est mundus et desiderabilia ejus; vel sicut ab agente, et sic est diabolus et membra ejus. Vicissim quoque dicitur solus diabolus esse tentator : tum quia ipse primo tentavit, tum quia solus animam quærit occidere. Primus autem finis ejus est experiri ad quod malum homo proclivior sit; secundus est inducere ad peccatum.

Denique, quum peccatum consistat in proprio actu, ideo tentatio quam dæmon immittit vel mundus, non est hominis peccatum secundum se; sed tunc incipit esse peccatum, quum ei cooperatur per delectationem et consensum : et ideo in tali tentatione habet se homo solum ut patiens, si resistat. Tentatio vero quæ est a carne, peccatum est : quia illicitus appetitus, secundum quem tentari dicitur homo, est ipsius conjuncti, videlicet totius hominis. Verumtamen, si motus concupiscibilis insurgat sine prævia alicujus delectabilis apprehensione, ex sola naturali causa, utputa calefacto corpore insurgat motus libidinis, sic non est peccatum : quia nullum pure naturale est culpabile. Hoc quoque modo potest diabolus in homine causare motum libidinis, quum corpus et organa immutare queat; consensum tamen extorquere non valet.

Quomodo denique sit tentatio appetenda, sciendum quod quum bonum sit appetitus objectum, sicut tentatio habet rationem boni, sic et rationem desiderabilis habet. Quum ergo tentatio sit per se ordinata et tendens in perditionem tentati, nec ordinetur ad salutem ipsius nisi per accidens, scilicet ex concursu alterius causæ, in quantum per auxilium gratiæ superatur : ideo tentari simpliciter non est appetendum; sed tentari et vincere simul acceptum, optandum est. Verumtamen, quum sit victoria ex parte nostri propter fragilitatem nostram nimis incerta, securius fugitur quam optatur. Ideo Dominus docet nos orare ut in tentationem non inducamur.2 Quod insuper Jacobus ait, Omne gaudium existimate, etc., intelligendum est de tentatione tribulationum, ad quarum nos patientiam instruit :3 quia nec aliter vinci possunt. Ideo cum gaudio sufferendæ sunt et cum tranquillitate. Et ipsum gaudium victoria quædam est : quod non de tentatione, sed de patientia habendum est.

Footnotes

  1. Gen. xxu. 1 et seq. ↩

  2. Matth. vi, 13. ↩

  3. Jacob. 1, 2. ↩

Chapter 81 of 144