Articulus 81
De ordine tentationis primorum parentum; et an peccatum Adæ omnibus aliis peccatis gravius fuerit; et utrum potuerit peccare venialiter.
SICUT Augustinus disseruit, progressus tentationis interioris in nobis, repræsentat seriem tentationis primorum parentum. In nobis quippe tentatio a sensualitate incipiens, per inferiorem rationem ad superiorem rationem pertingit. Sic in illis serpens, qui sensualitatem designat, per mulierem, quæ est forma inferioris rationis, virum decepit, in quo significatur superior ratio.1 Ideoque ille processus tentationis decens erat, quatenus in eo sequentium peccatorum similitudo ostenderetur. In tentatione autem illa fecit diabolus aliquid quod ipsi complacuit, videlicet quod in aliena forma apparuit, et primo mulierem accessit. Aliquid autem fecit non sponte, quia maluisset aliam speciem, et præsertim boni angeli, assumpsisse, in qua citius decepisset; sed a Deo permissus non erat nisi formam serpentis assumere.
Denique, in peccato multa possunt attendi propter quæ unum alio gravius exstat. Illud tamen simpliciter gravius est, in quo plura aggravantia concurrunt, et maxime quod ex ratione propriæ speciei enormius est. Sic ergo peccatum Adæ quantum ad aliquid gravius erat, quia in minori tentatione pulsatus succubuit, et quoniam faciliter resistere valuit; sed secundum speciem peccati, et simpliciter loquendo, multa graviora peccata secuta sunt. — Si vero quis dicat, quod peccatum Adæ maximum bonum abstulit, scilicet originalem justitiam totius posteritatis, et maximam læsionem intulit, naturam totam corrumpens, ergo gravissimum exstitit; respondendum, quod etiam alia peccata donum originalis justitiæ abstulissent, si naturam integram invenissent, quemadmodum secundum mortale peccatum gratiam tolleret, si adesset: ideoque, quod peccatum Adæ majus bonum peremit, per accidens fuit. — Conformiter, peccatum Adæ et personale erat, et sic non est ei maxima pœna inflicta. Erat etiam quodam naturale peccatum, et sic naturam infecit, et maximam pœnam sortitum est; sed in posteris est hæc pœna, pœna damni dumtaxat.
Amplius autem, quoniam talis erat institutio originalis justitiæ, ut nec caro spiritui, nec sensualitas vel inferior pars rationi rebellis esse posset, nisi ipsa in primis ratio Deo non subjaceret; ideo non potuit primus homo ante mortale peccatum venialiter peccare: nam quidquid in inferiori parte fuisset, ratio in Deum ordinasset, quamdiu ipsa sub Deo mansisset; ipsa autem sine mortali peccato a Deo averti non potuit. Et quamvis liberum arbitrium ante prævaricationem habebat, hoc tamen in actum venialis peccati prodire nequibat, nisi præcedente mortali. — Dicit autem Augustinus, quod Adam peccatum suum veniale putabat. Sed hoc mirum videtur, quum doctissimus fuerit. Nec rationabile est, secundum Philosophum secundo Posteriorum, quod nobilissimi habitus animæ insint quos ignoremus. Sciendum igitur, quod peccatum veniale est triplex: primum, ex genere, ut verbum otiosum; aliud, ex causa, quod scilicet ex ignorantia aut infirmitate causatur, ob quas excusabilitatem aliquam habet; tertium, ex eventu, sicut culpam præcedentem mortalem confessio venialem facit, secundum Ambrosium, quia relinquitur temporalis pœnæ reatus. Verbum igitur Augustini, de veniali ex causa intelligitur: quod tamen simpliciter mortale est. Quod vero Aristoteles dicit, de habitibus cognitivæ partis accipitur, de quorum perfectione certitudo est. Habitus nempe affectivæ latere possunt: quemadmodum de caritate certum est. Poterat etiam Adam aliquid scire in communi, quod non consideravit in particulari.
Footnotes
-
Gen. xxii, 1 et seq. ↩
Chapter 82 of 144