Skip to the text

Articulus 82

Quod peccatum Adæ erat superbia; et quomodo appetiit esse sicut Deus; et utrum Eva gravius peccaverit quam Adam.

IN uno autem actu, plurium peccatorum reperiri possunt deformitates; sed illa quæ formalior est, utputa quæ ex principali motivo atque intento accipitur, speciem complet et proprium nomen impertit. Unde in peccato Protoplasti, gula et avaritia et inanis gloria erant: tamen quia omnia alia ad finem excellentiæ referebat, sicut et serpens spopondit, Eritis (inquiens) sicut dii, ideo superbia proprie et formaliter erat peccatum ipsius;1 alia vero quasi materialiter se habebant. Propterea quinto Ethicorum ait Philosophus, quod qui mœchatur pro lucro, avarus et injustus potius quam mœchus vocandus est. Et nil mirum, si primi angeli et primi quoque hominis peccatum erat superbia. Sola enim superbia ex perfectione sumit exordium; aliorum vero peccatorum occasio esse solet quidam defectus. — Sciendum est autem, quod primi parentes non crediderunt verba Dei esse falsa; sed putabant alio forte modo ea esse intelligenda, vel ad aliud significandum prolata. Vel certe, quia elatio mentem excæcat, appetitus excellentiæ impedivit ne actualiter divini verbi veritatem pensarent. — Denique, cupiditas tripliciter sumitur. Primo, ut est speciale peccatum, cujus objectum sunt bona temporalia ad usum pertinentia vitæ: et sic non erat in peccato parentum avaritia. Secundo, ut est generale peccatum, prout est immoderatus appetitus habendi, sive scientiam, sive temporalia, aut quodlibet aliud: et sic erat in eis cupiditas vel avaritia. Tertio, ut est non quidem peccatum, sed pronitas ad inordinate appetendum.

Præterea contemplandum, quod nec Adam nec Lucifer optarunt Deo in aliquo æquari simpliciter: nam hoc et impossibile est et inexcogitabile. Sed volebant assimilari Deo in modo habendi quasdam perfectiones, differenter tamen: quia angelus in excellentia potentiæ, homo in excellentia scientiæ peccavit. Quum etenim angelus fuerit creaturarum dignissima, propriam dignitatem conspiciens, naturalique virtute innitens, causalitatem et gubernationem quamdam appetiit super sibi subjecta, tamen sub Deo, a quo se esse et dependere agnovit; sed hoc optavit secundum propriæ dignitatem naturæ, non secundum donum supernaturale sortiri. Porro homo, quia creaturis inferioribus prælatus erat ut eas regeret eisque uteretur non tam per potentiam quam prudentiam, ideo quamdam optavit scientiæ plenitudinem, ut scilicet per ligni prohibiti esum, et propriæ rationis naturale lumen, quod tamen a Deo sibi collatum esse credebat, præesse posset et sibi et ceteris, tamen sub Deo. Et hoc insinuant verba serpentis, scientiam boni et mali (quod utique ad actiones pertinet et ad gubernationem rerum) promittentis. Ideo Augustinus dicit, quod noluit ut servus teneri mandato (tanquam videlicet regulatus ab alio), atque ordinate secundum munus gratiæ Dei prædictam consequi scientiam.

Præterea, duo peccata sic se possunt habere, ut secundum aliquid sit unum gravius altero, quod tamen illo simpliciter levius est, secundum plures circumstantias quæ in illis possunt attendi. Illud quippe simpliciter gravius exstat, cujus motivum pejus exsistit. Sic igitur, quoniam mulier ex sola elatione peccavit, vir autem non sic, sed etiam ex quadam amicabili benignitate ad feminam una cum quadam elatione peccavit: ideo simpliciter peccatum mulieris enormius fuit; tamen in aliquibus minus peccavit quam vir, quia videlicet erat sexus fragilior, et lumen rationis debilius. Adhuc autem, major erat elatio mulieris quam viri. Ipsa namque ex appetitu inani in tantum excæcata est, ut possibile verumque crederet quod serpens promisit: unde et seducta dicitur ab Apostolo. Vir autem non sic obtenebrabatur serpentis promis- 1 Tim. II, 14. so, ut in principio possibile aut futurum crederet illud, propriæ scilicet excellentiæ excæcatus amore. Verumtamen, elatio quam concepit, ad experiendum ipsum induxit: et sic dubitationem quamdam in ipso effecit, quæ in muliere firmam opinionem causavit. Itaque voluntas mulieris perversa, erat perfecta; viri autem non nisi conditionata: quia non optavit illud nisi sub conditione, si scilicet possibile foret. — Licet insuper Adam peccando de Dei misericordia cogitaverit, non tamen præsumptionis peccatum commisit. Siquidem de Dei misericordia cogitare cum pœnitendi et resiliendi proposito, non præsumptionem causat, sed peccatum magis alleviat. Sed cogitare de ea sine emendationis proposito, præsumptionem inducit.

Footnotes

  1. Gen. III, 5. ↩

Chapter 83 of 144