Articulus 83
An ignorantia sit peccatum, et quomodo ipsa excuset peccatum.
DE ratione porro peccati aliud non est, nisi privatio alicujus debiti inesse, dum et ipsum inesse congruit. Et ideo ignorantia, si privative dicatur, in se culpa est, dum scilicet aliquis ignorat quod jure scire debet. Non enim singuli eadem scire tenentur. Nec mirum, si ignorantia peccatum dicatur, quum peccatum sit corporalibus carere quæ ad statum vel officium pertinent, ut tonsura vel veste. Est autem ignorantia non originale sed actuale peccatum, eo modo quo omissio dici potest actuale peccatum : quod qualiter sit, infra patebit. Est quoque ignorantia in quantum peccatum est, in voluntate sicut in causa, in intellectu vero ut in subjecto.
Denique, ignorantia uno modo dicitur ex parte scientis, quia videlicet in ejus potestate est, et hæc vincibilis dicitur seu affectata; secundo modo non est in potestate scientis, et dicitur invincibilis. Quod autem sit in potestate scientis, contingit dupliciter : vel per se, ut dum ignorat præceptum quod scire statim posset; vel quantum ad suam causam, sicut patet de ignorantia ebrii, quia ebrietas vitari potuit. Alia est divisio ignorantiæ ex parte scibilis. Una enim est ejus quod quis scire tenetur : quam vocat Philosophus ignorantiam universalis, juristæ autem, juris. Alia est ejus quod quis scire non tenetur, videlicet particularium circumstantiarum : quæ secundum Philosophum ignorantia particularis dicitur, et facti juxta jurisperitos. Tertia est divisio ignorantiæ ex ordine ad actum. Quædam enim est causa actus, nam si sciret, non faceret : et sic peccans, per ignorantiam peccat; et signum hujus est pœnitudo de actu. Alia vero non est causa actus, sed per accidens se habet ad illum : et secundum Philosophum tertio Ethicorum, sic peccans non dicitur per ignorantiam peccare, sed ignorans; unde nec pœnitet : sicut qui accedit ad unam mulierem quam credit alteram, ad quam tamen accederet quamvis scivisset. Quædam insuper est ignorantia consequens peccandi affectum, dum videlicet ex concupiscentia quam voluntas non reprimit, ratio offuscatur in particulari : et hæc est ignorantia electionis, secundum quam omnis peccans est ignorans.
Agnoscendum est itaque, quia eo modo quo ignorantia rationem voluntarii tollit aut minuit, peccatum excusat : quia ignotum non potest esse voluntarium. Ideo ignorantia quæ non est causa actus, nec excusat nec minuit culpam. Quæ vero est causa actus, excusare potest, aut in toto aut in parte. Si namque nulla conjungitur ei culpa in quantum ignorantia est, scilicet negligentia discendi, etc., tunc omnino excusat : quemadmodum ignorantia invincibilis, et particularis, adhibita tamen diligentia debita. Ignorantia autem cui culpa miscetur, excusat in parte, in quantum ignorantia est (sic enim voluntarium minuit), sed non in quantum culpa est : unde non excusat a toto, sed a tanto. Similiter ignorantia vincibilis, sive sit vincibilis secundum se, sive propter causam suam, dummodo tamen rei illicitæ operam non dederit quando ignorantiam incurrit. Si namque rei licitæ operam moderate dedisset, ignorantia sequens culpam non haberet : et ideo peccatum sequens ex toto excusaret, ut patet in his qui exercitio spiritualium in amentiam convertuntur. — Ex his constat, quod licet ebrius homicida dupliciter peccet, nil tamen prohibet quin quantitas sequentis peccati, per ignorantiam ex priori peccato ortam aliqualiter minuatur.
Chapter 84 of 144