Articulus 84
Quod impeccabilitas nulli creaturæ conferri potuit; et cur Deus hominem condiderit quem lapsurum prævidit.
OMNE proinde creatum, eo ipso quo creatum est, dependentiam habet ad Deum, et naturaliter convertitur ad suam causam; et si a Deo avertatur, protinus deficit. Eorum autem quæ ad Deum convertuntur, quædam libere convertuntur: et in iis solis potest esse peccatum. Alia naturaliter convertuntur, ut in suo esse conserventur. Est autem contra rationem et libertatem arbitrii et voluntatis, ut in unam partium cogatur, aut ad unum determinetur per naturam: et ideo per naturale donum impeccabilitas nulli creaturæ dabilis est, sed per gratiam tantum, qua homines filii Dei fiunt. Ideo de homine scriptum est: Reliquit eum in manu consilii sui.1 Non est igitur capax quod peccare non queat, secundum naturalia sua, sicut nec aer ut secundum se ipsum sit actu lucidus. Nunquam enim proprietas superioris convenit inferiori per se et secundum naturam, nisi natura inferior fiat de natura superioris.
Denique, sicut quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius ait, divina providentia non est corruptiva sed salvativa naturæ; et ideo hoc ad Deum pertinet, ut unumquodque in sua natura permaneat:2 bonum nempe universi excedit bonum privatum. Et ideo oportet ut omnes entium gradus consistant, et divina perfectio in diversis laudabilis clareat. Nam licet particulari naturæ expediret quod in altiorem gradum proveheretur, hoc tamen ordini universi derogaret.3 Itaque si peccatum omnino impediretur, multi gradus rerum perirent, utputa libertas arbitrii, et a peccato posse resurgere; et misericordia Dei non ita splenderet, neque ejus justitia. Rursus, quum sit bonum potentius malo, non ita erant mala tollenda, ut bonum omnino non esset in quo mala cadere valent. Non igitur permisisset Deus mala fieri, nisi exinde perfectio universi decorem haberet.
Footnotes
Chapter 85 of 144