Articulus 85
Quomodo vidit Adam Deum ante peccatum.
TRIPLICITER denique Deus potest cognosci. Uno modo per essentiam: sicut etiam lux sensibilis videtur ab oculo, non per speciem ad visum delatam, sed per suam essentiam informans oculum. Alio modo per effectum aliquem ejus in intellectum videntis effluentem, et in ipso intellectu relictum: sicut lapis cognoscitur per speciem quam intellectui invehit. Et hic modus naturali institutioni angelorum convenit. Videns enim propriam essentiam, quæ est lux quædam, exsistens divinæ et increatæ lucis signaculum, videt Deum hoc modo. Unde in libro de Causis dicitur, quod qui intelligit, scit id quod est supra se, per hoc quod est causa ejus. Tertio videtur Deus sicut videtur facies hominis in speculo, non quidem per similitudinem ejus immediate, sed per aliquid in quo ejus similitudo relucet. Et sic videtur Deus per effectum extra intellectum exsistentem: utputa, per naturalem effectum, ut invisibilia Dei per sensibilia philosophis ab Apostolo divinitus revelata dicuntur; sive per spiritualem effectum, ut in cognitione fidei, quæ illis assentit quæ sanctis viris per influentiam spiritualis luminis sunt ostensa. Ideo nunc videmus in speculo: nam et anima nostra nunc se ipsam non agnoscit, nisi per species rerum quas apud se habet.
Prima igitur Dei visio angelo et homini non nisi per gloriam competit; nec sic Adam in paradiso cognovit, quia viator fuit. Secundus autem modus, qui angelis naturalis est, etiam post peccatum viris contemplativis a Deo conceditur per gratiam, ut in revelationibus; et multo eminentius hic modus homini ante peccatum, per originalis justitiæ gratiam convenire valebat. Tertius vero modus communis est viatoribus. Ideo dicit Magister, quod cognitio Adæ media erat inter visionem patriæ, et eam quæ est per speculum in ænigmate.1 Tamen in principio quarti libri dicit, quod vidit Deum immediate.2 Sed hoc ideo asserit, quoniam non indiguit sicut modo, medio argumentationis, ex sensibilibus tendendo in Deum, sed per spiritualem effectum eum cognovit. Et quoniam hoc perdidit, ideo jam sacramentalibus signis opus est.
Præterea, ut Donatus definit, ænigma est quæstio verborum obscuritate involuta. Obscuritatem ergo quamdam cognitionis ænigma designat. Hæc autem obscuritas primo accidit intellectui creato, quia ex nihilo est, propter quod a claritate divina occumbit: et sic omnis intellectus creatus ænigmaticus est. Secundo accidit, quia intellectus est ratiocinans et inquirens, et ex sensibilibus progrediens: et sic etiam ante peccatum intellectus hominis ænigmaticus exstitit, quia per continuum et tempus intelligebat. Intellectus vero angeli, secundum Dionysium, deiformis est. Tertio contingit ista obscuritas propter molem carnis, quæ propter suam corruptionem ex peccato secutam, animam deprimit:3 et sic non erat intellectus hominis ænigmaticus, sed jam est.
Footnotes
Chapter 86 of 144