Skip to the text

Articulus 86

An Adam perfectam rerum cognitionem habebat; et utrum homo ante peccatum decipi potuerit.

ILLAM autem scientiam primo homini fuisse collatam fateri oportet in statu innocentiæ, sine qua imperfectus fuisset. Tunc vero dicitur aliquis in scientia perfectus, dum ea cognoscit quæ ad ipsum pertinent. Ad hominem insuper pertinebat, primo sui ipsius in operibus suis directio: et ideo noverat quid agendum esset, quid item vitandum. Pertinebant quoque ad eum aliæ creaturæ, quibus erat prælatus, et quæ propter eum erant, ut emolumentum de eis haberet, aut eas gubernaret: et ideo cognitionem ad hoc necessariam habuit. Porro hanc cognitionem aliter filii ejus habuissent quam ipse. Nam quum secundum Boetium, natura a perfectis exordium sumat, et divina perfecta sint opera;1 ideo sicut in principio secundum corporis formationem erat perfectus, ita et secundum animam in scientia et virtute: et hæc perfectio data est ei, non sicut personæ, sed sicut principio speciei, ut potens esset ad propagandum alios corporaliter, et instruendum intellectualiter. Filii autem ejus, quia cum originali justitia nati fuissent, etiam habitum prudentiæ mox nati per infusionem percepissent, per quem eligere potuissent quid agendum et quid non agendum. Unde sexto Ethicorum dicit Philosophus, quod sine prudentia, nulla potest esse justitia nec virtus. Tamen per indispositionem membrorum et organi, ab actu prudentiæ forte impediti fuissent. Sed aliarum cognitionum habitus per inventionem atque doctrinam erant adepturi, quatenus cum incremento corporis cresceret perfectio mentis. Alii dicunt, quod omnium rerum cognitionis habitus habuissent. Sed nec naturæ integritas nec originalis justitia hoc exigit.

Sciendum præterea, quia sicut in corpore hominis nulla poterat esse infirmitas manente sensualitate sub ratione, sic nec in anima potuit esse deceptio manente mente sub Deo per originalis justitiæ rectissimum ordinem. Tota quippe perfectio ejus ex adhæsione dependebat superioris partis animæ Deo: et ideo ante peccatum homo decipi non valebat. Nam sicut divina eum providentia a corporeis nocumentis foris protexisset, sic et a deceptione eum servasset eorum quæ ipse per se scire non quivit, ut mox intellexisset, si quis ei falsum pro vero obtulisset. — Verumtamen mulierem dicit deceptam Apostolus, et virum Augustinus:2 ipse enim veniale putabat quod erat mortiferum. Sed hanc deceptionem præcessit elatio, quam mulier ex verbis serpentis concepit; et vir quoque ex eis utcumque nutavit.3 — Rursus, sicut ait Magister, mulier serpentem credebat a Deo usum accepisse loquendi: et sic videtur decepta ante culpam. Respondendum, quod non putabat serpentem loquendi usum divinitus accepisse secundum conditionem naturæ, sed per ministerium spiritualis creaturæ; nec tamen pensavit utrum virtute boni vel angeli mali, et an Deo jubente vel permittente id fieret.

Footnotes

  1. De Causo- lat. lib. III, pros. 10. Deut. xxxii, 4. ↩

  2. 1 Tim. II, 14. ↩

  3. Sent. II, dist. xxi B. ↩

Chapter 87 of 144