Articulus 87
De libero arbitrio, an sit habitus vel potentia; et si potentia, an una vel plures.
DICUNT præterea quidam, quod liberum arbitrium habitus sit, actum tamen atque potentiam comprehendens; non tamen quod sit qualitas aliqua superveniens potentiæ, sed quædam ejus habilitas vel facilitas ad actum. Sed hæc positio non videtur idonea, quum habitus secundum proprietatem nominis sui, qualitatem dicat quæ est principium actus, informantem et perficientem potentiam. Ideo alii dicunt, quod liberum arbitrium dicat potentiam non absolute, sed prout per habitum perfecta est, non acquisitum neque infusum, sed naturalem. Hoc quoque non rationabile apparet. Nam voluntas, quum sit vis imperans, non imperata, non per habitum sed ex propria natura dominium habet actus sui. Præterea, quum liberum arbitrium sit secundum se indeterminatum, non potest esse habitus: quoniam omnis potentia per habitum determinatur ad aliquid unum. Unde liberum arbitrium facultas dicitur, non quasi sit habitus, sed quia in potestate libera actum suum habet. Est ergo potentia, cujus proprie actus est eligere. — Nihilo minus Bernardus large utens nomine habitus, dicit liberum arbitrium esse judicium liberum. — Quod vero Augustinus dicit, hominem prævaricando et se perdidisse et arbitrium liberum, non de potentia vel de ipsa essentia arbitrii sumi debet, sed quod dignitatem liberi arbitrii minuit, peccato se subdens.
Denique, quum potentiæ distinguantur per actus, sicut liberum arbitrium habet actum determinatum, qui est eligere, sic est determinata potentia. Colligit tamen plures potentias, scilicet rationem et voluntatem: non utique essentialiter, sicut totum suas partes, sed virtualiter. Nam sicut potentiæ, fluunt ab anima ordine quodam. Unde sicut virtus animæ relinquitur in omni sua potentia, sic virtus unius potentiæ relinquitur in alia, quæ ipsam naturaliter præsupponit vim apprehensivam. Imo et una potentia plurium in se potentiarum virtutem colligere potest: et sic de libero arbitrio. Nam actus ejus, scilicet electio, præsupponit discretionem, et importat quoddam desiderium, quum non sit aliud electio, nisi pluribus propositis, unius præoptatio. Discretio autem ad intellectum pertinet, et ad voluntatem desiderium: ideoque has duas potentias liberum arbitrium comprehendit.
Chapter 88 of 144