Skip to the text

Articulus 88

An liberum arbitrium sit potentia a voluntate et ratione distincta; et utrum per ipsum homo in primo statu peccatum vitare valebat.

QUONIAM quidem potentiæ distinguuntur per actus, eligere autem, quod est liberi arbitrii actus, aliud est quam velle simpliciter aut ratiocinari; ideo quidam ponunt liberum arbitrium esse potentiam mediam inter voluntatem et rationem, quasi utramque in suo actu participantem, licet secundum dignitatem eis posterior sit: quoniam objectum ejus non est principale bonum aut finis, sed bonum secundarium eligibile ad finem.

Sed quum subtilissimi philosophorum, præter rationem et voluntatem, nullam aliam potentiam in intellectiva parte posuerint, videtur positio ista non esse conveniens. Denique, quum sexto Ethicorum Philosophus dicat, quod electio est vel intellectus appetitivus, vel appetitus intellectivus, non videtur esse liberum arbitrium a voluntate et ratione distinctum. Et videntur verba Philosophi et etiam Damasceni potius velle, quod sit electio actus voluntatis, in quantum in ea manet actus rationis. Nam quum in aliquo actu manet virtus alterius potentiæ, semper ille actus adscribitur potentiæ unde immediate procedit. Electio autem est præconsiliati appetitus: et ita erit principaliter actus voluntatis, non simpliciter, sed prout in ea relinquitur actus rationis; propter quod electio nominat voluntatem deliberatam. Ideoque actus liberi arbitrii non dicitur velle simpliciter, nec objectum ejus bonum simpliciter, sed cum quadam modificatione.

Insuper, aliquém non posse vitare peccatum, intelligi potest dupliciter: uno modo, quod ad peccandum compellatur; secundo, quod ad illud propter passionem vel habitum malum inclinetur quibus vincitur. Et neutro horum modorum dici potest quod Adam peccato resistere non valebat. Natura enim in eo integra erat, et liberum arbitrium cogi non potuit. Imo facillime peccato resistere potuit: ob quod gravius cecidit. Unde liberum arbitrium, quamvis per se non possit in bonum meritorium, tamen ex se habet unde vitare queat malum, et ad gratiæ se disponere donum.

Chapter 89 of 144