Articulus 89
De sensualitate, et de superiori ac inferiori ratione.
EST autem inter sensibilitatem et sensualitatem distinctio. Nam sensibilitas omnes vires sensitivæ partis, interiores et exteriores, apprehensivas et appetitivas, complectitur. Sensualitas vero illam partem animæ nominat per quam ad appetendum aliquid vel fugiendum movetur. Præterea, sicut apprehensio intellectualis movet voluntatem prout res intelligitur sub ratione boni aut mali, sic apprehensio sensitiva non causat motum nisi sensibile apprehendatur sub ratione convenientis sive nocivi. Vis autem sensitiva quæ tales intentiones cognoscit, est æstimativa, per quam agnus viso lupo, concipit speciem inimicitiæ et fugit. Et hæc se habet ad appetitum sensitivum sicut intellectus practicus ad voluntatem. Proprie ergo incipit sensualitas in æstimativæ et appetitivæ sequentis confinio, ut se habeat sensualitas ad partem sensitivam quemadmodum voluntas et liberum arbitrium ad partem intellectivam. Ratio autem delectabilis quæ sensualitatem movet, aut exteriori sensu percipitur, sicut exteriorum delectabilia sensuum; aut interiori dumtaxat sensu percipitur, ut agnus visa matre amicitiam concipit et ad ubera currit. Et secundum ista, sensualitas in duo tendit, videlicet: in delectabilia secundum sensum externum, et in ea quæ sola æstimatione nociva aut convenientia æstimantur. Et secundum hoc dicit Magister, quod sensualitas est tendens in corporis sensus, quoad primum, et quod ex ea est appetitus rerum ad corpus pertinentium, quoad secundum.
Patet ergo, quod proprie loquendo, vires apprehensivæ sensitivæ pertinent ad sensualitatem tanquam præambula, sicut ratio ad liberum arbitrium; vires autem appetitivæ, sicut de essentia ejus exsistentes. Sensualitas quoque non nominat unam potentiam nisi secundum genus; sed dividitur in concupiscibilem et irascibilem: a quibus tamen secundum rationem differt, quia concupiscibilis et irascibilis nominant appetitum sensitivum prout rationi obedire natus est, completus et per objecta distinctus; sensualitas vero nominat eum secundum quod incompletus est, indeterminatus atque a ratione depressus : unde perpetuæ corruptionis esse dicitur et virtutis incapax.
Porro ratio, dum in superiorem et inferiorem dividitur, sumitur pro sola potentia intellectiva, cujus est apprehendere aliquid per investigationem et collationem sub ratione boni vel mali, non naturali instinctu, sicut bruta convenientia sibi atque nociva cognoscunt. In hac autem ratione ordo est secundum gradum eorum quibus intendit. Quædam namque quibus intendit, æterna et necessaria sunt, quædam temporalia. Et eadem ratio prout æternis inhæret, superior ratio dicitur : quæ inferior appellatur, dum temporalibus ad ministrandum intendit. Æternis vero dupliciter potest intendere : vel considerando ea in se ipsis, aut prout sunt regula quædam temporalium agendorum, in quantum per ea dirigimur in disponendis : quia secundum Philosophum, uniforme est causa atque mensura multiformium rerum. Itaque ratio superior, partim quidem speculativa est, partimque practica.1 Ideo dicit Magister, quod ratio in quantum speculativa, intendit supernis inspiciendis; in quantum vero practica, supernis consulendis.
Distinctio itaque rationis superioris ab inferiori, non est accipienda secundum speculativum et practicum, quasi ad diversa objecta respiciant de quibus ratiocinatio fiat; sed distinguuntur ex parte mediorum unde ratiocinatio sumitur. Ratio nempe inferior consiliatur, ad electionem tendendo, ex rationibus temporalium rerum quas moralis considerat, scilicet diminutum, superfluum, honestum. Superior autem ratio ex divinis et æternis rationibus consilium accipit, utputa quia est contra præceptum Dei, etc. Diversitas vero mediorum quibus ad eamdem conclusionem proceditur, non distinguit potentiam, sed quandoque habitum. Et ideo ratio superior et inferior sunt una potentia, et secundum habitum differunt : quoniam superior perficitur sapientia, inferior autem scientia. Et sciendum, quod non quælibet diversitas actus diversificat potentiam, sed illa dumtaxat quæ sumitur secundum diversam rationem objecti : et ob id, licet actio superioris rationis ab inferioris actu differat, potentia tamen una est.
Footnotes
-
Sent. II. dist. xxiv F. ↩
Chapter 90 of 144