Skip to the text

Articulus 90

Quid sit synderesis, et quid conscientia.

QUEMADMODUM Augustinus ait et Aristoteles probat, omnis motus, etiam naturalis, ab immobili motore procedit. Quum ergo ratio in suo discursu variabilis sit atque fallibilis, oportet ut a quadam uniformi ac certa quietaque cognitione procedat, quæ sine discursu habeatur subito dum offertur. Unde, sicut ratio speculativa procedit ex principiis per se notis, sic ratio practica ex principiis quibusdam per se notis proficiscitur : sicut Deo esse obediendum, malum fore vitandum. Et horum habitus synderesis dicitur. Quæ distinguitur a ratione practica, non per substantiam potentiæ, sed per habitum quemdam innatum. Synderesis igitur nominat vel habitum tantum, vel potentiam simul cum habitu, et pertinet ad intellectum. Unde Augustinus dicit, quod præcepta juris in naturali judicatorio scripta sunt, quod est synderesis. Sciendum quoque, quod liberi arbitrii est particulare judicium de hoc operabili, synderesis vero, universale judicium per communia juris principia; et ideo non sunt ad idem : præsertim quum synderesis sit tantum ad unum, quia nunquam errat; et opponitur fomiti : nam sicut fomes semper instigat ad malum, sic ipsa ad bonum.

Denique, sicut ait Philosophus sexto Ethicorum, in eligendis et fugiendis utitur ratio syllogismis quibusdam. In syllogismo autem sunt major et minor atque conclusio. Quum ergo synderesis sit habitus principiorum in agendis, ipsa in tali syllogismo offert majorem, cujus consideratio est actus ejus; ratio autem superior sive inferior, minorem; consideratio vero conclusionis elicitæ, est actus conscientiæ. Dicitur enim conscientia quasi cum alio scientia: quia universalis scientia per eam ad particularem actum applicatur, et per eam est sibi homo conscius eorum quæ fecit aut operari intendit. Sic etiam dicitur sententia vel dictamen rationis. Et quidem conscientiam errare contingit, non propter errorem synderesis, sed rationis.

Est itaque differentia legis naturalis, conscientiæ atque synderesis. Nam lex naturalis dicit ipsa principia juris; synderesis vero nominat habitum eorumdem, vel potentiam cum habitu conscientiæ; conscientia autem nominat applicationem legis naturalis ad facienda per modum conclusionis. Propterea definiunt aliqui, quod conscientia est dictamen rationis, quo judicat et ligat ad aliquid faciendum vel non faciendum: et quoniam nemo ligatur ad agendum aut dimittendum, nisi prout actualiter considerat hoc esse agendum, ideo constat quod conscientia proprie nominet actum. Verumtamen vicissim improprie sumitur pro re conscita: sicut dum ait Apostolus, Caritas procedit de conscientia bona.1 Interdum etiam sumitur pro habitu quo quis ad consentiendum disponitur: et sic dicit Damascenus, quod conscientia est lex intellectus nostri. Quandoque etiam ponitur conscientia pro synderesi, et contra, propter propinquitatem quam habent. Virtus namque conclusionis ex communi principio trahitur. — Insuper, tam conscientia quam electio, conclusio quædam est particularis agendi; sed conscientia est conclusio cognitiva tantum, electio autem conclusio affectiva.

Footnotes

  1. 1 Tim. 1, 5. ↩

Chapter 91 of 144