Articulus 91
De motu sensualitatis et utriusque rationis; et qualiter in sensualitate et in ratione sit peccatum.
QUUM sit motus via in aliquid, ideo in potentiis animæ, motus vocatur inclinatio ad aliquid. Et quoniam inclinatio non nisi appetitivis potentiis proprie convenit, ideo in eis dumtaxat dicitur esse motus. Est autem in nobis triplex appetitus, scilicet: naturalis, qui ex naturali dispositione qualitatum mixti causatur, ut appetitus cibi. Et hic rationi in nullo obedit, nec est in eo peccatum: propter quod relinquit eum Magister. Alius est appetitus sensitivus, qui ex sensu aut imaginatione procedit, et hic vocatur motus sensualitatis. Tertius est rationalis, qui ex apprehensione rationis exoritur, et est actus voluntatis. Porro apprehensio rationis duplex est, videlicet: absoluta et simplex, quum statim sine discussione apprehensum dijudicat; et talem apprehensionem sequitur indeliberata voluntas. Alia est apprehensio rationis per discursum, a qua oritur voluntas deliberata. Ratio autem inferior utroque modo circa terrena motum voluntatis producit: et si primo modo, tunc sequitur motus ejus qui delectatio dicitur, quia accipit quod corpori delectabile est ut prosequendum; si autem secundo modo, tunc non sequitur appetitus ante deliberationem. Et quoniam ratio superior per se non inhæret terrenis, sed in quantum rationibus regulatur æternis, ideo in illis non sequitur eam delectatio, sed solum deliberatus appetitus: delectatio quippe complacentiam non deliberatam insinuat.
Præterea scire oportet, quod motus sensualitatis qui pure naturales sunt, utputa ex dispositione naturalium qualitatum surgentes, nullo modo peccata consistunt. Unde quidam dicunt, quod motus primo primi culpam non habent; sed motus secundo primi, qui scilicet ex imaginatione causantur et aliquo modo rationi subduntur, peccata sunt, sed levissima, sicut ait Magister. Et sic in sensualitate est veniale peccatum tanquam in subjecto.1 Licet enim motus hi sensualitatis rationi non subdantur complete, neque voluntatis imperio secundum se, aliquo tamen modo subduntur, in quantum causam eorum voluntas seu ratio prohibere valebat; et in tantum culpabiles sunt. Mortale autem peccatum in sensualitate esse non potest, quia sensualitas appetitum sensitivum dicit prout ad carnem depressus est: sic vero rationi et voluntati perfecte obedire non potest, et ideo nec plenam deformitatem sortitur. Voluntas equidem est omnis peccati origo, et sicut Aristoteles asserit, ipsa est principium moralium. Et quia in sensualitate inchoat voluntatis dominium, ideo est in ea prima radix peccati. In sola autem voluntate dicitur esse peccatum, non sicut in subjecto, quia inordinatus actus non est solum in ea, sed sicut in causa, quia libertas primo convenit ei, et ipsa est causa peccati sensualitatis per accidens, quia non impedit illud. — Denique, in concupiscibili et irascibili potest esse virtus et mortale peccatum, quia intellectivo appetitui obedire nati sunt, et actus eorum ex electione procedunt. — Advertendum quoque, quod primi motus aliquo modo in potestate nostra sunt, quia unumquemque sigillatim præveniendo, impedire valemus. Non tamen perfecte in potestate nostra consistunt. Dum namque uni resistimus, alter subrepit, quoniam intentio voluntatis simul actualiter contra plura esse nequit: et ideo omnes simul vitare non possumus.
Præterea, in ratione peccatum esse potest dupliciter. Primo, secundum se, dum videlicet in judicio suo errat: et sic in ratione tam speculativa quam practica est peccatum, quum male syllogizatur. Secundo est in ratione peccatum, prout per eam voluntas regulatur, quando scilicet perversa electio in ea efficitur. Socrates ergo et ejus sequaces, ut septimo Ethicorum narrat Philosophus, ponebant non posse esse peccatum in ratione secundo modo, nisi ratio erraret primo modo, dicentes omne peccatum ignorantiam esse. Videbatur enim eis scientiam (quum sit nobilissima qualitas) a passionibus vilibus vinci non posse: et ita si in nobis esset scientia, non prævalerent passiones. Sed quoniam ad sensum apparet falsitas hujus, ideo Aristoteles docet, quod scientiam habens, licet in universali recte judicet, tamen in particulari errare potest, passioni succumbens: in tantum, ut si verba sapientialia ore proferat, mente ea non teneat, sicut et de ebrio patet, in quo passio scientiam opprimit. Si igitur ratio sub ratione universali divina male subsumat, passione depressa, tunc erit peccatum in ratione superiori. Si autem sub ratione creata male subsumat, sic in inferiori ratione peccatum contingit. Quum itaque sit ratio directiva voluntatis, oportet ut in ea sit aliquis error antequam peccare queat voluntas. Est tamen aliquid in ratione quod est æternæ rectitudinis, ipsa videlicet synderesis, quæ non est ratio superior, sed habitus principiorum in operandis atque vitandis, quemadmodum dictum est.2
Footnotes
Chapter 92 of 144