Articulus 92
Quod in ratione inferiori possit esse mortale peccatum, et in superiori veniale.
QUÆDAM autem sunt ex suo genere peccata mortalia, ut furtum, fornicatio; et quod talia aliquando non sint mortalia, est per accidens, quia videlicet subjectum eorum peccati mortalis capax non est, sicut quando in sola sensualitate sunt. Idem vero est judicium de operatione et delectatione eam sequente, secundum Philosophum. Nam si una est bona, et alia. Si ergo delectatio consequens operationem quæ est per se mortale peccatum, non est mortalis, hoc est per accidens, scilicet ratione subjecti, quod capax non est mortalis peccati; sed quum fuerint in eo quod virtutis et vitii capax est, tunc erunt mortalia. Perfecta autem ratio virtutis et peccati mortalis esse non valet sine electione rationis consiliantis et deliberantis. Quum ergo ratio inferior sit per rationes creatas deliberans, atque influentiam superioris rationis participans, et ab ea regibilis, constat quod in delectatione possit esse mortale peccatum. Delectatio vero inferioris rationis aliud non est nisi complacentia voluntatis in eo quod ratio inferior apprehendit conveniens. Hæc autem delectatio, si mox ut mentem tetigerit, a superiori ratione spernatur, utputa dum sequitur subitam rationis apprehensionem, tunc est veniale peccatum; si vero morosa sit, mortale erit. Verumtamen diuturnitas hæc non ex mora temporis, sed ex deliberatione rationis pensatur. Si enim post superioris rationis deliberationem adhuc delectatio placeat, morosa dicetur; et erit in delectationem consensus, et mortale peccatum, ex eo quod superior ratio (cujus est advertere divina præcepta) non dirigit rationem inferiorem. Et hæc est opinio Magistri, quæ rationabilior est opinione eorum qui ei contradicunt.1 — Et scientum, quod licet consensus in veniale ex genere, ut est verbum otiosum, sit venialis, tamen consensus in veniale per accidens, est mortalis, quia per consensum removetur accidens illud, quod erat rationis delectationem non attingere.
Est insuper peccatum veniale, vel ex genere, ut verbum leve; vel ex parte subjecti quod electionem non participat. Omnis autem potentia quæ elevatur ad aliquid supra se, habet unum motum subitum ex se, et alium ratione illius ad quod elevatur: sicut appetitus sensibilis habet motum subitum in sibi delectabile, sed in quantum rationi subjicitur, habet post deliberationem motum rationi conformem. Quum ergo superior ratio per lumen fidei elevata sit ad supernaturalem notitiam, potest in ea esse subitus motus secundum naturalem suam cognitionem fidei obvians: et hic venialis est, quum sit ex subreptione et ante deliberationem. Itaque motus rationis superioris in veniale ex genere, venialis est. Si vero sit in id quod ex genere mortale est, hoc contingit dupliciter: quia illud vel est per se pertinens ad ejus objectum, et tunc habet duos motus circa illud: unum subitum, qui est venialis, alium deliberatum, qui est mortalis, sicut motus infidelitatis; vel est objectum inferioris potentiæ, scilicet sensualitatis, ut sunt delectabilia circa carnem: et in talia non habet motum venialem, sed semper mortalem, quia non habet in talibus nisi motum deliberatum. Nam ipsa non considerat convenientia carnis secundum se, sed consiliatur de illis tanquam medium administrans. Non itaque ratio superior in omni peccato deflectitur a Deo simpliciter et secundum habitum, sed solum in mortali peccato; in aliis autem aliquo modo deflectitur a rationibus divinis secundum actum.
Footnotes
-
Sent. II, dist. XXIV H, I. ↩
Chapter 93 of 144