Articulus 93
Utrum peccatum veniale fieri possit mortale.
QUÆSTIO hæc, an veniale fieri queat mortale, tripliciter potest intelligi. Primo, an idem numero actus qui est peccatum veniale, fieri possit mortalis. Et hoc impossibile est: nam actus ille qui transit, idem numero reiterari non valet. Secundo, an culpa quæ ex suo genere venialis est, fieri possit mortalis. Et hoc utique possibile est, si eatenus placeat, quod in ea finis constituatur, et per consequens plus Deo diligatur. Cujus complacentiæ signum est, si illud quod prohibitum non est, etiam quis faceret, licet foret prohibitum, ut in histrionibus verba otiosa sectantibus patet. Tertio, an multa venialia ad quantitatem mortalis peccati pertingere queant. Et quidem hoc per se impossibile est, quum reatus et macula peccati mortalis et venialis in infinitum distent: mortale enim privat bonum increatum, et habet æternam pœnam; veniale autem tollit caritatis quemdam fervorem, et temporale meretur tormentum. Verumtamen istud per accidens possibile est occasionaliter: quia venialia disponunt ad mortale, faciendo pronitatem ad ipsum.
Non tamen de necessitate contingit: quia adhuc libertas manet in anima ne in mortale labatur.
Chapter 94 of 144