Skip to the text

Articulus 94

In quibus sit liberum arbitrium; et quod ipsum cogi non possit.

QUEMADMODUM Commentator edisserit, ab eo quod est ad utrumlibet, nihil producitur, nisi prius determinetur. Nam unumquodque agit in quantum in actu est. Determinatio autem agentis ad aliquam actionem, oportet ut sit ab aliquo cognoscente præstituente finem actioni. Naturalia vero, quum non agnoscant operis sui finem, nec finem sibi præfigant, diriguntur ab aliquo sciente separato. Et ideo secundum Philosophum, opus naturæ est opus intelligentiæ naturam instituentis aut dirigentis. Intellectus autem rationem finis cognoscit, et opus suum ad aliquid ordinat: unde et ei judicium competit actus sui. Ideo in intellectualibus tantum invenitur liberum arbitrium, quia in potestate eorum est hanc aut illam actionem eligere. — Porro, quum ea quæ de Deo et creaturis dicuntur, Deo conveniant per eminentiam quamdam, ideo liberum arbitrium non convenit Deo sicut et aliis, sed competit ei secundum id quod perfectionis est, non autem secundum id quod imperfectum in eo est. Electio namque, quæ est arbitrii liberi actus, convenit Deo, non quoad id quod est consilium prærequirens et ex eo procedens, sed in quantum Deus non determinatur ad opus ab aliquo alio: unde et verissime dominium actus sui habet. — Præterea, ad libertatem non pertinet posse in bonum et malum: quoniam bonum est objectum voluntatis, in quod liberum arbitrium naturaliter ordinatum est. Sed posse in malum, ex defectu procedit: ideoque, quo liberum arbitrium perfectius est, eo minus potest in malum. Hoc vero ad ipsum pertinet, ut in aliquam actionem ex se libere possit, eam exsequendo vel dimittendo, non tamen malum committendo. — Sic quoque in Beatis salvatur libertas arbitrii. Licet enim per gratiam sint confirmati in bono, sicut et Deus per naturam, non tamen est eorum determinata natura, nec gratia mutat sed perficit eam; et etiam aliqua libere agunt vel omittunt.

Agnoscendum præterea, quod quædam coactio dicitur insufficiens, sive impulsio; alia autem sufficiens, sive compulsio. Quædam vero virium animæ compelli possunt: quod tamen dupliciter evenit. Vel ratione complexionis, ut sunt vires organicæ, quæ necessario agunt immutatis organis: quemadmodum oculus necessario videt, si specie informetur. Aut virtute demonstrationis; et sic cogitur intellectus. Sed voluntas nullo modo compellitur. Cujus ratio est: nam invenitur aliquod verum quod falso non admiscetur, ut sunt principia per se nota: ideo intellectus illi vero necessario assentit, et contrariis primorum principiorum dissentit. Et ita quum ultimus finis nil mali admixtum habere possit, ideo voluntas non potest non velle eum: unde nullus potest velle non esse felix. Sed eorum quæ ad ultimum finem ordinata sunt, nil tam bonum est, quod in cunctis sufficiat, vel tam malum, quod non aliquid boni admixtum habeat. Ideoque nullo eorum quæ ad ultimum finem sunt, liberum arbitrium cogi potest, vel contentari voluntas. Impelli tamen possunt vel inclinari ad aliquid, — nunquam tamen necessario cogi, quum hoc naturæ eorum repugnet. Nec Deus omnipotens hoc potest, ut voluntas necessario se habeat ad ea quæ sub electione cadunt, sicut nec duo contradictoria esse simul: non propter suam impotentiam, sed quia res non est capax.

Chapter 95 of 144