Skip to the text

Articulus 95

De aliquibus ad liberum arbitrium pertinentibus.

EXTENDIT se quoque liberum arbitrium ad actus omnes humanos, non quasi eos immediate eliciens, sed quia imperat eis. Vires tamen vegetativæ partis non sunt aliquo modo secundum se rationi subjectæ : et ideo eis non imperat voluntas seu liberum arbitrium, quum sint proprie loquendo, operationes potius naturales quam humanæ.

Denique de hoc, qualiter liberum arbitrium augeri et minui dicatur, advertendum quod coactione compellente nunquam cogitur. Et quoad hoc, non augetur neque minuitur : nam hoc semper et in omni statu naturale est, ut sit a coactione necessitante liberum. Per accidens tamen est excellentiori et perfectiori modo in uno quam in alio, secundum ordinem dignitatis intellectuum in quibus exsistit : quia liberum arbitrium invenitur in Deo magis a coactione alienum quam in angelo, et in illo amplius quam in homine. Est et alia coactio insufficiens, quæ impellit et inclinat, non tamen necessitat : et secundum hanc augetur in hominibus libertas atque minuitur secundum diversos status eorum, juxta varietatem dispositionum inclinantium.

Porro, libertas negationem coactionis includit. Privatio autem distinguitur secundum ea quæ privat : ideo secundum ea quæ libertatem cogere possunt, alio modo sumitur distinctio liberi arbitrii. Dictum quoque jam est, quod sit duplex coactio : una compellens, a qua omnis libertas aliena est; et sic per remotionem ipsius, accipitur libertas a necessitate. Alia est coactio impellens. Et hæc est vel faciens vel impediens : habitus enim et dispositiones in anima, faciunt hanc impulsionem arbitrii; pœnalitates vero quæ sunt ex parte corporis, usum libertatis impediunt. Et per remotionem facientis, dicitur libertas a peccato; per remotionem autem impedientis, libertas a miseria. Et sic distinctio hæc tripartita libertatis non sumitur secundum diversos status hominum, quia in diversis statibus una libertas consistit. Status equidem hominis a Magistro quadruplex ponitur, scilicet : innocentiæ, culpæ, gratiæ et gloriæ.1 — Dicit autem Anselmus, quod posse peccare, nec libertas est, nec pars libertatis : quia videlicet liberum arbitrium per se in bonum ordinatum est, et tendentia ejus in malum, corruptio est ipsius atque defectio. Justitia vero libertatem non impedit, sed perficit : et igitur non ponitur libertas a justitia. Et utique multo minus gloria libertatem diminuit : imo nullatenus eam diminuit nec usum ejus impedit. Unde Augustinus : De ratione, inquit, beatitudinis est, ut quis habeat quidquid desiderat et vult, et nihil mali velit. — Porro Bernardus triplicem distinguit libertatem, scilicet arbitrii, consilii et complaciti. Et sumitur ista ex parte termini ad quem, seu eorum quæ sub electione cadunt. Quæ sunt in triplici differentia. Est namque aliquod bonum licitum, quod nulla est lege prohibitum : et respectu hujus est libertas arbitrii, quoniam in nostro est judicio an sequamur illud an non. Aliud est bonum licitum et etiam utile : et secundum hoc dicta est libertas consilii. Consilium enim est de meliori bono quod ad salutem est expediens. Tertium vero est bonum quod delectat : et ratione hujus accipitur libertas complaciti, quæ experiri habet quid libeat. Divisio tamen Magistri præhabita, est magis secundum se : quia est secundum ea a quibus libertas est expers.

Footnotes

  1. Sent. II, dist. xxv G. ↩

Chapter 96 of 144