Skip to the text

Articulus 96

Quod gratia sit quid creatum, et accidens.

GRATIÆ insuper nomen liberalitatem quamdam insinuat : et ideo gratia dicitur quasi gratis donatur. Liberalis vero dationis causa est amor. Propterea gratia uno modo dicitur ipsa acceptatio amoris, prout quis illius gratiam habere dicitur qui eum diligit. Secundo dicitur gratia donum quod liberaliter præstatur. Et utroque modo significat gratia quoddam creatum. Nam et ipsa divina dilectio per quam Deo acceptabiles sumus, est qualitas creata. Siquidem ut nostra scientia, sic et nostra dilectio a rebus causatur.

Ipsum quoque donum gratuitum per quod A Spiritum Sanctum, qui est increatum donum, habere dicimur, est aliquid creatum in anima. Nam quum Spiritus Sanctus immutabilis sit, non dicimur eum de novo habere, nisi propter mutationem in nobis factam : et ob id necesse est ut animæ aliquid adveniat, secundum cujus adeptionem Spiritum Sanctum sortiri censetur : hoc autem est gratia. — Denique Deus omnia quæ creavit, diligere scribitur, secundum quod bonum naturæ omnibus tradit. Sed dilectio qua electos diligit, perfecta est, et quasi amicitiæ, quia diligit eos, non solum sicut artifex opus, sed quadam societate amicabili, sicut amicus amicum : per quam trahit eosdem in suæ fruitionis consortium. Et ideo hæc dilectio gratia vocatur. — Potest tamen nomine gratiæ increatum aliquid designari, scilicet divina acceptatio, vel donum increatum, quod est Spiritus Sanctus. Naturales quoque bonitates, quum gratis præstentur, gratiæ vicissim vocantur.

Porro, quum gratia adveniat animæ post suum esse naturale completum, oportet ut accidens sit. Est quippe gratia (sicut Glossa ait super illud Psalmi, Ut exhilaret faciem in oleo) nitor animæ sanctum amorem concilians.1 Deus enim conjungit mentem ultimo fini efficienter, gratia vero formaliter. — Quod autem Scriptura dicit, Tollam de spiritu tuo, etc., non est intelligendum tanquam gratia transire possit de uno subjecto in aliud, sed dictum est hoc propter similitudinem gratiæ ad similes actus in specie.2 Est enim actus gratiæ, mundare et gratificare, sicut albedinis dealbare; et ipsa Dei similitudo vocatur, quia per eam creatura Deo assimilatur operando divina et sancta.

Footnotes

  1. Ps. cii, 15. ↩

  2. Num. xi, 17. ↩

Chapter 97 of 144