Skip to the text

Articulus 97

Quod gratia sit in essentia animæ, et realiter aliud a virtute.

QUEMADMODUM secundo Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo Dionysius ad- T. 34. struit, non potest quis divinas operationes efficere, nisi per spiritualem generationem divinum quoddam esse participet. Itaque, quum actus meritorii naturalem facultatem excedant, et ad supernaturalem finem perducant, oportet ut anima per quoddam divinum munus elevetur supra se ipsam, ut sit ad divina idonea. Hoc vero munus gratia appellatur. Unde gratia immediate animæ essentiam informat et perficit, et ex consequenti potentias ejus. Item, quum gratia sit vita animæ, necesse est ut ipsam animam primo respiciat. Rursus, omnis potentia determinatur ad certos actus. Quum igitur gratia sit omnium actuum meritoriorum origo, non est alicujus potentiæ appropriata perfectio. Verumtamen, quum inter vires animæ voluntas communissima sit, eo quod imperet actibus aliarum virtutum, et in ea sit prima ratio meriti atque demeriti; ob id gratia, quæ etiam indeterminata est, secundum prædicta, primo respicit voluntatem : quoniam omnes actus gratia informati, voluntati seu libero arbitrio quodammodo adscribuntur. Porro virtus et culpa, quum ex actibus producantur, immediate ad potentiam pertinent; gratia autem ab extra est et infunditur : unde in essentia animæ ponitur. Nec culpa opponitur gratiæ immediate, sed virtuti.

Denique dicunt alii, quod virtus sit idem quod gratia secundum rem, sed ratione distinguitur : nam virtus dicitur, in quantum opus bonum reddit; gratia, prout hominem Deo gratificat. Sed hoc stare non potest, quum quædam virtutes per actus acquirantur, et ita anima sine gratia superaddita, posset mereri : quod est hæresis Pelagii. Ab alio ergo habet virtus, quod virtus sit, et quod hominem Deo gratum faciat atque acceptum. Item, secundum præhabita, virtutis subjectum est potentia; subjectum autem gratiæ essentia animæ. Aptius igitur dicitur, quod gratia realiter a virtutibus distinguatur : sicut enim ab essentia animæ fluunt potentiæ, quæ tamen in anima uniuntur velut in radice; sic a gratia causantur virtutes, quæ potentias perficiunt, et a gratia realiter differunt, atque in ea tanquam in origine conjunctæ sunt. — Reducitur quoque gratia ad primam speciem qualitatis; sed quum non sit proximum principium actus, non est virtus vel habitus, sed eorum formale principium. Dicit tamen Augustinus, quod gratia præveniens, est fides per dilectionem operans. Sed hoc ideo dicit, quia in actu fidei primo ostenditur gratia.

Chapter 98 of 144