Articulus 98
De divisione gratiæ, et unitate ipsius.
HABET autem gratia in nobis actus diversos ordinatos. Primo enim dat animæ esse divinum, secundo facit opus meritorium, tertio adipiscitur præmium, scilicet vitam æternam. Actuum quoque quidam est interior, alter exterior. Et secundum hæc Augustinus diversimode accipit gratiam prævenientem et subsequentem. Nam secundum ordinem meriti ad præmium, dicit gratiam quæ est merendi principium, gratiam prævenientem; subsequentem vero dicit ipsum habitum gloriæ, qui in nobis facit beatam vitam. Secundum ordinem quoque interioris actus ad exteriorem, dicit gratiam prævenientem, quæ causat motum bonæ voluntatis; subsequentem autem, quæ est exterioris operis causa. Secundum ordinem insuper esse quod dat gratia animæ ad opus bonum, sic dicit gratiam prævenientem, in quantum dat esse salubre; subsequentem, prout est causa meritorii operis. — Divisio autem gratiæ in operantem et cooperantem, proprie sumitur secundum præsentis vitæ tantummodo statum, et hoc dupliciter. Primo, ut dicatur gratia operans, in quantum dat animæ esse divinum; cooperans vero, prout Deo opus acceptum facit. Secundo, ut gratia operans sit, quia causat actum voluntatis in se ipsa; et cooperans, prout opus exsequitur. Et sic gratia operans et cooperans est idem cum gratia præveniente et subsequente secundum duos ultimos modos; nec distinguuntur hæ gratiæ nisi propter diversitatem effectuum. Et quoniam, secundum Philosophum decimo Ethicorum, in moralibus interiores actus exterioribus principaliores sunt, ideo gratia in quantum exterius agit, cooperans nuncupatur.
Denique, quum gratia sit propria perfectio essentiæ ipsius animæ, quæ utique una est et simplex, ideo gratia secundum essentiam una manet nec multiplicatur. Et rursus, quum in omni actu sit una ratio promerendi, id quod est ratio prima merendi, est solum unum: hoc autem est gratia. At vero ad actum meritorium duo sufficiunt: primo, ut operans dignus sit vita beata, et hoc efficit gratia; secundo, ut actus sit in rectum finem relatus atque circumstantiis debitis vestitus, et hoc virtus agit. Non ergo ad eliciendum actum meritorium quidquam exigitur nisi gratia quæ sit in essentia animæ, et virtus quæ potentiam ejus informet. Sed qui dicunt gratiam et virtutem idem esse in re, et etiam illi qui asserunt gratiam non esse in essentia animæ, aliter sentiunt.1 — Amplius autem, dum ait Apostolus, Divisiones gratiarum sunt, sumit gratiam large, pro omni dono gratis dato. — Sciendum præterea, quod gratiæ sacramentales ordinantur et dantur contra diversos defectus ex peccato consequentes: et ideo sicut differt una virtus ab alia secundum diversitatem actuum, sic gratia sacramentalis una differt ab alia secundum quod ad diversos ordinatur effectus. Et sicut gratia de qua nunc sermo est, non multiplicatur propter varietatem virtutum, sic nec propter distinctionem sacramentalium gratiarum quæ in sacramentis præstantur. Sunt enim quædam emanationes gratiæ quæ una est et proprie gratia dicitur; quia tamen nomina appropriata non habent, ideo communiter nomen gratiæ obtinent.
Footnotes
-
1 Cor. xii, 4. ↩
Chapter 99 of 144