Skip to the text

Articulus 99

Quod virtus sit habitus, et de definitione ipsius.

OPORTET præterea actum rationalis potentiæ proportionatum esse suæ potentiæ. In actu autem virtutis consideratur substantia actus, et modus agendi, ut scilicet faciliter et delectabiliter fiat operatio virtuosa. Dicit enim secundo Ethicorum Aristoteles, quod signum habitus sumi oportet delectationem fientem in opere. Delectatio vero causatur ex conjunctione ad bonum conveniens. Necesse est igitur potentiam ad actum virtutis esse assimilatam atque aptatam : præsertim quum rationales potentiæ sint secundum se indeterminatæ ad unum. Hæc assimilatio ad actum, est perfectio superaddita potentiæ, per quam actum elicit : unde et virtus vocatur. Divina autem potentia, quum sit ex se ipsa perfecta, et ad bonum naturaliter conversa, a quo flecti non valet, non indiget tali perfectione adjuncta, sed per se ipsam idonea est. Et quoniam virtus quodammodo per modum naturæ ad consimilem actum inclinat, ideo Tullius ait, quod virtus est habitus modo naturæ, rationi consentaneus. — Non tamen oportet ut sit virtus semper in actu, ut aliqui dicunt. Nam virtus non tollit naturam rationalis potentiæ : et ideo ipsa permanet ad agendum libera. Et rursus, quum electio (sine qua virtus esse nequit) esse non possit quin experiatur, non videtur quod semper sint in nobis actus virtutum sine interruptione, quamvis nos lateat.

Porro Augustinus virtutem definiens : Virtus, inquit, est bona qualitas mentis qua recte vivitur, et qua nullus male utitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur. Verumtamen non intendit Augustinus definire virtutem quamlibet, sed infusam dumtaxat : quam hic plene definit. Dicens enim, bona qualitas, tangit formales causas virtutis, scilicet genus et differentiam; et subjectum, quum addit, mentis; actum quoque (qui est finis virtutis) tangit, quum dicit, qua recte vivitur; causam etiam efficientem, quum adjicit, quam Deus in nobis sine nobis operatur. Sed quoniam tam libero arbitrio quam virtute bene vivere dicimur, libero autem arbitrio male uti quis potest; ideo ad differentiam ejus addit Augustinus in definitione virtutis, qua nullus male utitur. Circa quod advertendum, quod homo dicitur aliquo uti dupliciter. Primo, sicut forma : et sic virtute nullus male utitur, quia eo ipso quo usus a virtute procedit, bonus est. Secundo, sicut objecto : et sic qui de virtute superbit, male utitur ipsa.

Denique, licet bonum convertatur cum ente, tamen speciali modo invenitur in rationali natura. Quum enim bonum dicatur ratione finis, illa natura quæ electione viget et finem cognoscit, eminentius rationem boni participat : et ideo habitus electivi ex fine speciem sumunt, atque eorumdem constitutivæ differentiæ assignantur malum et bonum. Unde in definitione virtutis dictum est, bona qualitas. — Anselmus quoque definit justitiam, quod sit rectitudo voluntatis propter se ipsam servata. Et hoc quidem de justitia accipi potest prout est virtus generalis, quam Philosophus legalem appellat, et sola ratione a virtute distinguitur : potest tamen de speciali justitia intelligi. Rectitudo namque uno modo accipitur secundum commensurationem rei ad rem : et hanc sibi vindicat justitia, quæ in datis et acceptis æqualitatem constituit, sicut quinto Ethicorum dicitur. Secundo dicitur rectitudo secundum commensurationem actus ad finem et ad rationis judicium : et sic convenit omni virtuti; sicque accipitur in definitione Augustini præhabita.

Chapter 100 of 144