Articulus 100
Utrum de condigno mereri quis possit vitam æternam; et an homo gratiam possit mereri.
DICITUR denique quis mereri ex condigno, dum inter meritum ac præmium invenitur æqualitas secundum æstimationem rectam; sed ex congruo mereri quis dicitur, dum non est talis æqualitas, sed ex liberalitate sua dator tribuit quemadmodum eum decet. Itaque aliqui asserunt, quod ex condigno per gratiam vitam beatam mereri possimus. Alii vero dicunt quod non, sed ex congruo tantum. Et utraque positio secundum aliquid vera est. Quum enim sit duplex æqualitas, utputa quantitatis et proportionis, secundum primam nemo vitam æternam ex condigno meretur, quia non est tantum bonum in actu virtutis sicut in præmio gloriæ. Proportionis autem æqualitas est, dum sic se habet hoc ad illud sicut aliud ad aliud. Et secundum hanc de condigno vitam beatam mereri quis potest, quoniam non est Deo majus vitam æternam tribuere, quam nobis actum virtutis explere: et sic inter Deum et eum quem remunerat, est quædam æqualitas propter efficaciam gratiæ, quæ divinum esse animæ influit, eamque Deo consignat. Rationabilius quoque videtur, quod ex condigno dicamur posse felicitatem mereri. Est namque duplex justitia, scilicet: commutativa, quæ est in venditione et emptione, et respicit æqualitatem arithmeticam, quæ in quantitatis æqualitatem tendit; et justitia distributiva, in qua unicuique secundum dignitatem et capacitatem suam præstatur: et hæc respicit æqualitatem geometricam, quæ est proportionis æqualitas. In præmiatione autem Sanctorum hæc magis servatur quam prima, quia Deus dat singulis juxta opera sua, et a nullo aliquid recipit: et ita ex condigno secundum distributivam justitiam meremur vitam felicem. Quod etiam inde ostenditur, quod vita æterna dicitur corona justitiæ, quia justo judicio redditur, quemadmodum depositum, dicente Apostolo:1 Potens est depositum meum servare.2 Et rursus, sicut culpa juste meretur pœnam æternam, sic apparet quod Dei gratia mereamur de jure vitam beatam. — Nec obest quod tenemur quidquid boni operamur: quia etiam apud homines quis laudatur, reddendo quod debet. Nam et actus justitiæ laudabilis est sicut ceterarum virtutum. Licet enim justitia det alteri quod suum est, tamen modus in quo fundatur vis merendi et laus reddentis, est in quantum sponte et propter justitiam agit quod potest non agere.
Insuper nullus mereri dicitur nisi quod secundum suam conditionem attingere valet. Unde servus mereri non potest ut in filiorum hereditate sit particeps. Quum ergo gratia naturalem virtutem creaturæ excedat, quippe quæ in naturalem finem perducit, nullus ex naturalibus suis eam valet mereri. Nihilo minus opera bona quæ gratiæ infusionem præcedunt, meritum habent, quia ad gratiam præparant, et honestatem atque decorem ac jucunditatem quamdam habent, in quibus præcipue meritum eorum consistit; per accidens quoque temporalium copiam afferunt. — Si autem quis in gratia stans oret ut si gratiam perdat, eam Deus restituat; si talis a gratia excidat, non meretur exaudiri: quia peccatum sequens, orationem præcedentem mortificat; nec est omnino efficax, quia instanter non orat, quoniam peccando orationem interrumpit. Nec possunt merita sequentia gratiam præconcessam mereri, quia in justitia distributiva (cui comparatur collatio gratiæ) semper meritum prius est præmio, ut jam dictum est. Sed in justitia commutativa præcedere potest præmium ipsam mercedem: sicut in eo videmus qui prius accipit laboris stipendium, quam impertiatur obsequium.
Footnotes
Chapter 101 of 144