Articulus 101
Quomodo per meritum gratia augeatur; et utrum unus alii gratiam primam possit mereri.
QUEMADMODUM culpa duplicem habet pœnam, unam concomitantem se, videlicet remorsum conscientiæ (nam secundum Augustinum in libro Confessionum, animus inordinatus sibi ipsi pœna est), aliam vero quæ ab alio infligitur, vel a Deo vel homine; sic opus bonum duplex sortitur præmium: unum concomitans ipsum actum, ut delectatio boni, etc.; aliud quod remunerator extra impendit: et ad hoc præmium ordinatur meritum secundum proportionem dignitatis tantum; primum autem præmium reducitur in principia actus sicut in causam. Igitur per actum meritorium contingit mereri gratiæ augmentum, sicut præmium concomitans naturam ipsius actus: quoniam naturaliter omnis actus potest in acquisitionem vel augmentum similis habitus, vel effective aut dispositive. — Quum autem dicitur quod efficacia promerendi correspondet quantitati gratiæ, intelligenda est solum correspondentia seu commensuratio proportionalitatis gratiæ ad præmium. Nam quo fuerit gratia major, eo majus adipiscitur præmium. Sic quoque per caritatem viæ imperfectam, meremur caritatem perfectam in patria. — Verumtamen, non quolibet actu meritorio gratia augetur. Actus nempe meritorius se habet ad præmium quandoque solum in ratione meriti: et ita sicut uno actu meritorio meretur quis vitam æternam, sic quolibet alio simili. Interdum autem habet se ad præmium etiam in ratione causæ: et sic habet se ad augmentum gratiæ. Unde illo tantummodo actu augetur gratia, quo quis utitur gratia secundum proportionem suarum virium, ut in nullo genere defectuosus sit per negligentiam, et sic inveniatur conditio per quam ex actu consequitur augmentum habitus.
Insuper intuendum, quod productio effectus impeditur primo propter impotentiam causæ; secundo, propter indispositionem recipientis. Sic itaque, quum meritum sit quodammodo causa præmii, contingit ut ipsum impediatur a prosecutione præmii, vel propter insufficiens actus, vel propter inefficaciam et incapacitatem ejus pro quo bonum impenditur, et qui meritum consequi deberet. Imperfectio quoque actus est duplex: una ex mero defectu gratiæ; alia propter parvitatem gratiæ. Itaque qui extra gratiam est, sibi ipsi non meretur gratiam de condigno, sed solum ex congruo, si faciat quod in se est. Qui autem in gratia est, sibi quidem potest mereri; alteri autem gratiam mereri non potest, nisi gratia sua perfectissima sit, quatenus sic in alios redundare possit. Ideo Christus, de cujus plenitudine accepimus omnes, cunctis gratiam de condigno meruit. Nullus autem post eum gratiam alteri potest mereri, nisi ex congruo.1 Semper vero impediri potest effectus gratiæ dum unus alteri meretur, propter indignitatem alterius, sicut et meritum Christi nil prodest. Denique, et aliquis propter variationem sui et lapsum, meretur cras vel postmodum gratiam perdere, per quam hodie meruit ex parte actus ut in fine vitæ æternam felicitatem obtineat. Peccatum enim sequens, meritum præcedens mortificat. — Ex his elucescit, quomodo accipi debeat quod in libro de Prædestinatione Sanctorum Augustinus ait, unum posse alteri gratiam primam mereri. Deus quippe prævidit ac præordinavit, ut quidam per aliorum merita gratiam adipiscantur. Sæpe enim per orationes sanctorum mali se convertunt, se præparando ad gratiam: quo completo, gratiam eis Deus impertit, sicque salvantur.
Footnotes
-
Joann. 1, 16. ↩
Chapter 102 of 144