Skip to the text

Articulus 102

Utrum sine gratia homo nil boni facere queat; et an sine gratia peccata vitare possit.

ACTIO insuper consequitur naturam agentis: ideo secundum diversitatem rerum est diversitas operationum. Quod quidam non intuentes erraverunt, æstimantes quod sicut lapis de necessitate descendit, sic homo necessario agat secundum qualitatem naturæ. Joviniani ergo, considerantes in nobis intellectualem naturam (quæ bona est), dicebant hominem non posse peccare. Manichæi vero, naturam considerantes sensualem, quam a malo principio creatam dixerunt, ponebant hominem non posse peccata vitare. Et quia utraque positio libertatem arbitrii tollit, ideo Pelagiani ponebant sine gratia posse virtutem fieri, et naturalia non de necessitate gratia indigere. Sed positiones istæ hæreticæ sunt. Ideoque secundum fidei veritatem dicendum, quod in actum meritorium non potest quis sine gratia, sed in actus qui naturali et morali bonitate virtuosi sunt, potest homo per liberum arbitrium. Nulla enim natura destituitur propria operatione, secundum Damascenum. Propria quoque operatio hominis, secundum Dionysium, est secundum rationem : ergo et ordinata est, et per consequens bona.1 Sed sine gratia non est meritoria, quia a gratia est efficacia proficiscendi ad supernaturalem finem, et virtus infusa, non autem virtus civilis.

Præterea dicunt quidam, quod homo post lapsum peccata vitare non possit sine gratia, in tantum, quod qui in mortali peccato est, sine peccato alio mortali diu esse non possit; et licet hoc aut illud vitare valeat, non tamen quodlibet : sicut etiam de venialibus dicitur, quod licet vitare possimus singula, non tamen omnia. Sed hæc positio irrationalis est, quia nullum peccatum libertatem tollit : et ideo, licet per peccatum mortale ingignatur animæ difficultas vitandi mala, non tamen necessitas labendi. In ea semper namque electio permanet libera fugiendi vel prosequendi quodque. Nec est de mortali sicut de veniali : quia mortale requirit deliberatum consensum, non autem veniale. Dicendum est ergo, quod licet peccatum commissum sine gratia vitare non possimus ut ab eo absolvamur, quia sine gratia non valemus resurgere (cujus oppositum Pelagius sensit), tamen peccatum nondum commissum, etiam mortale, sine gratia vitare possumus, quantumcumque in peccato simus. Nec interest an diu vel non diu dicamur illud posse vitare seu non vitare : quoniam diu a peccato abstinere, magis confortat quam debilitet libertatem arbitrii. — Propterea, quod ait Magister, hominem ante reparationem gratiæ non posse non peccare, sic accipiendum est, ut non peccare idem sit quod peccatum non habere.2 Nam sicut videre, dicitur vel visum habere, vel uti eodem; sic peccare dupliciter dicitur, scilicet peccatum habere, et actum efficere. — Denique, quod Augustinus dicit, superbum necessario esse alii invidum, non de necessitate absoluta sed conditionata accipitur, quia videlicet superbus excellentiam quam finaliter intendit, sine alterius odio sortiri non valet.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. IV. ↩

  2. Sent. II, dist. xxv F, G. ↩

Chapter 103 of 144