Skip to the text

Articulus 103

Utrum sine gratia implere quis possit divina præcepta, vel ad gratiam præparare se ipsum.

PORRO de præceptis legis dupliciter loqui contingit. Vel quantum ad id quod directe sub præcepto cadit : et hoc est actus virtutis quantum ad ipsum opus, non autem quantum ad modum agendi, quem virtus circa ipsum ponit. Vel quantum ad id quod legislator intendit, ut scilicet homines boni virtuosique fiant. Sic igitur intentio legis divinæ est, non solum ut opera quæ præcipiuntur fiant, sed ut in caritate fiant, atque in dilectione Dei et proximi homines instruantur. Itaque præcepta divina quantum ad substantiam actus, scilicet quoad id quod sub præcepto directe cadit, sine gratia gratis data et gratum faciente fieri possunt, si per gratiam intelligatur habitus infusus. Nam hoc solum directe præcipitur quod in homine est ut impleat. Non est autem in homine ut actum virtutis operetur eo modo quo virtuosus, donec insit ei virtus acquisita vel infusa. Sed quantum ad id quod legislator intendit, sine gratia impleri mandata non valent. Finis enim legis, secundum Apostolum, est caritas :1 quæ est donum a Deo infusum, et sine gratia esse non potest. Unde nec observantia mandatorum sine caritate salvare potest, sed prout caritate formatur. — Verumtamen nec actus caritatis neque aliarum virtutum cadunt directe sub præcepto prout ab habitu virtutis procedunt, sed quoad substantiam actus. Potest namque aliquis caritatem non habens, Deum proximumque, etiam super cuncta, diligere. Actus enim virtutum considerari possunt vel secundum quod præcedunt habitum, vel secundum quod causantur ab habitu : et quum causantur ab habitu, tunc justus et virtuosus est aliquis.

Præterea agnoscendum, quod gratia dupliciter sumitur. Primo, pro divina providentia, quæ gratis singulis providet atque impendit secundum quod unicuique convenit : et sic accipiendo gratiam, nemo se potest ad gratiam gratificantem sine gratia præparare, quoniam sicut octavo Physicorum ait Philosophus, mutatio voluntatis sine movente quod eam excitet, esse non potest : omne enim motum movetur ab aliquo. Unde quidquid hominem excitat (sive exhortatio sive ægritudo sit hoc) ad Deum et gratiæ infusionem, gratia gratis data dicitur, sive etiam actus liberi arbitrii, quem Deus in nobis causat, sit hoc. Et quoniam omnia divinæ providentiæ subdita sunt, quæ ad electorum salutem omnia ordinat; ideo hoc modo accipiendo gratiam, ad nullum bonum sine ipsa valemus. Secundo dicitur gratia donum habituale a Deo menti infusum : et tunc est duplex opinio. Nam aliqui asserunt, quod sine quodam lumine menti impresso, quod est donum gratiæ gratis datæ, nullus se ad gratiam gratum facientem disponere queat. Sed hoc non videtur apte dictum, quoniam præparatio ad gratiam non est per actus æquandos gratiæ æqualitate proportionis, sicut meritum æquatur præmio : ideoque non oportet ut actus præparatorii naturam excedant. Imo, sicut natura est in naturali potentia ad gratiam, sic per actus virtutum naturalium habet naturalem dispositionem ad eamdem. Et rursus, secundum hanc positionem iretur in infinitum, vel tandem esset infusio gratiæ sine præparatione gratiæ præviæ : quod ipsa non concedit. — Dicendum ergo est, quod homo per liberum arbitrium se præparare potest ad gratiam, faciendo quod in se est. Scriptum est enim : Convertimini ad me, et convertar ad vos.2 Nihilo minus rogandus est Deus ut nos ad se convertat et præparet, quia sine ejus auxilio nihil valemus. Et ista conversio per multa exteriora occasionaliter (Deo tamen providente) completur. Hinc nempe Anselmus ait, quod non est propter Dei immunificentiam, sed nostram malitiam, quod gratiam Dei non accipimus : quia eam acceptare non volumus.

Quæri præterea solet, an homo sine gratia aliquid verum agnoscere queat. Ad quod respondendum, quod verorum quædam naturali rationis lumini proportionata sunt, quæ videlicet ex primis principiis consequuntur : et hæc per naturale lumen sciri possunt. Alia vero, utputa quæ fidei sunt, et futura contingentia, non nisi per lumen gratiæ gratis datæ (ut lumen fidei et prophetiæ) est scire, quoniam naturale excedunt ingenium. Quidam tamen theologi, asserentes intellectum agentem esse unum in omnibus, scilicet ipsum Deum, volunt quod sine nova emissione seu irradiatione divinæ lucis, nulla veritas a nobis cognosci possit. Hæc autem positio quoad fundamentum suum ante destructa est.3 Nihilo minus Deus est causa omnis veritatis et cognitionis, secundum quod ipse in omni natura prime et principaliter agit; sed ad hoc non semper exigitur influentia supernaturalis luminis.

Footnotes

  1. 1 Tim. 1, 5. ↩

  2. Zach. 1, 3. ↩

  3. art. LXVIII. ↩

Chapter 104 of 144