Articulus 104
An in statu innocentiæ homo gratia eguerit; et utrum ante lapsum gratiam habuerit.
QUUM dicat Apostolus, Gratia Dei vita æterna;1 constat quod visio Dei, quæ est vera felicitas, omnem creaturæ rationalis naturalem virtutem excedat : unde et sine ea nec ante peccatum homo ad æternam beatitudinem pertingere potuit. Est autem duplex necessitas, scilicet : absoluta, sicut necesse est mixtum corrumpi; alia conditionata, ex suppositione finis, et sic necessaria erat homini gratia, quia aliter fini suo uniri non quivit. Indiguit itaque tam operante quam cooperante gratia, sed aliter quam nunc. Tunc siquidem gratia operans non fecisset de impio justum (nam hoc accidit ei ratione subjecti, quod peccato obnoxium invenit); sed gratificasset tunc eum, qui secundum se gratus esse nequibat. Gratia quoque cooperans virtutem atque efficaciam sibi dedisset ad operandum exterius. — Præhabitum est autem, quod sicut nulla creatura potest Deo æquari, sic nec ex naturalibus puris potest ad ejus visionem perduci.2 Unde nec gratia nec gloria potest alicui naturalis esse. — Item, carentia visionis divinæ dicitur dupliciter. Vel negative, et sic non est pœna, imo sic debetur omni menti creatæ secundum naturalia ejus. Secundo dicitur privative, et tunc est pœna culpæ.
Præterea alii dicunt, quod homo ante peccatum naturales dumtaxat virtutes habebat, non gratiam nec caritatem. Alii dividunt statum innocentiæ in duos status, dicentes quod homo in principio creationis sine gratia factus est, postea vero gratiam suscepit, quam perdidit. Sed positiones hæ non videntur dictis Sanctorum concordes. Ideo tertii aiunt, hominem in gratia conditum; et hoc positioni Augustini consonat, qui ponit res simul in materia et forma creatas. Aliæ vero magis concordant cum eis qui ponunt temporalia intervalla in prima rerum creatione. Verumtamen, quæ harum verior sit, efficaciter ostendi non potest, sicut nec alia quæ ex sola Dei voluntate dependent. Rationabilior tamen apparet positio tertia. Quum enim homo in naturalibus sit perfectus creatus, otiosus esse non potuit : ergo in principio creationis suæ ad Deum conversus, consecutus est gratiam; et ita natura præcessit gratiam ordine naturæ, non temporis successione. Sicque intelligendum est quod ait Magister, quod in primo statu homo non habuit unde ad meritum vitæ proficere potuit:3 quia etiam dum gratiam habet, non ex naturalibus, sed ex gratuitis sortitur ut proficiat.
Footnotes
Chapter 105 of 144