Skip to the text

Articulus 105

Utrum in statu primo majorem gratiam habuisset homo quam postea; et an opera ejus erant ante lapsum ad merendum efficaciora.

GRATUITORUM autem donorum quædam ordinantur ad perfectionem recipientis, quibus videlicet in propriis actibus perficitur, ut scientia, virtus; alia ad aliorum utilitatem, ut operatio signorum, dona linguarum, etc., quibus alienæ infirmitati succurritur: quæ quia in statu primo non erat, ideo nec talia dona fuissent. In primis autem donis magis abundasset genus humanum ante peccatum quam modo. Et excessus iste dupliciter potest attendi: intensive, et extensive. Extensive, quoniam plura talia dona habuisset tunc quam nunc, scilicet: in corpore impassibilitatem, immortalitatem, perfectam obedientiam virium inferiorum. Verumtamen quædam virtutes imperfectiones quasdam habent annexas, ut fides, continentia, etc.; et istæ vel non fuissent tunc, vel secundum alium actum et modum fuissent. Et hoc intelligendum est de imperfectione ex peccato secuta, non naturam consequente. Fides quippe ex propria natura imperfectionem habet, quia non est per speciem: et quoad hoc etiam in primo statu fuisset. Habet quoque fides imperfectionem ex peccato ortam, quia modo obscurior est quam tunc. Similiter non fuisset tunc continentia cum repugnantia sensualitatis, nec pœnitentia prout est specialis virtus, saltem secundum eosdem actus. Intensive etiam tunc homines universaliter magis abundassent in gratia gratificante quam modo. Nihilo minus aliqui post peccatum plus excedunt in gratia quam in primo statu aliqui habuissent, quia gratia non datur homini solum secundum naturalem capacitatem, sed secundum conatum, qui in eo vicissim major est qui debilior est. — Porro virtutes cardinales altiori modo sunt in angelis quam in viatoribus (maxime post peccatum), videlicet secundum actus qui consistunt circa finem ultimum. — Insuper et perseverantiam, secundum quod est specialis virtus, habuit Adam: sic enim actus perseverantiæ est firmum propositum perseverandi in bono. Alio modo perseverantia est quædam circumstantia omnis virtutis, ponens continuationem boni usque in finem: et sic non habuit eam. — Licet præterea propter Adæ peccatum sit Christus homo factus, ex hoc tamen non est homo majorem gratiam adeptus post peccatum quam ante habuisset, quoad præmium essentiale, sed accidentale.

Intuendum est autem, quod efficacia meriti ex tribus pensatur, videlicet: gratia, voluntate et objecto. Nam quo gratia actum informans est major, voluntasque pronior, et objectum amplius arduum, eo est meritum majus. Quia ergo ante peccatum erat gratia plenior et voluntas pronior, quum nulla ei passio repugnaret; ideo opera hominis tunc fuissent plus meritoria: sic tamen ut utrobique circa idem objectum comparatio fiat. Nec obstat quod jam major est difficultas et labor. Arduum enim non auget rationem meriti nisi ratione bonitatis, non ratione difficultatis, nisi per accidens, in quantum ad id quod difficilius est, major requiritur attentio et voluntatis conatus. — Poterat denique ante peccatum esse victoria, quia etsi non esset impugnator interior, habuisset tamen certamen exterius. Sed nec de necessitate meriti est, habere certamen contra impugnantem: sic enim non fuisset in angelis meritum. Est autem de necessitate meriti, habere certamen apprehendendi quod supra se est, viribus suis reluctando. — Nec rursus est illic majus meritum ubi majus certamen, sed ubi est magis legitimum: quod in minori impugnatione quandoque contingit. Dicitur namque aliquid difficile ex arduitate operis: et sic virtus dicitur esse circa difficile et arduum; vel ex imperfectione operantis: et sic non est virtus circa difficile, imo hanc difficultatem virtus tollit. Sic ergo virtuosus, delectabiliter et sine difficultate bene agendo, plus meretur quam imperfectus cum multo labore. — Præterea sciendum, quod angelo data est gratia ad determinatum gradum, secundum determinatum ordinem promerendum: ideoque per gratiam suam, altiorem ordinem mereri non potest. Homini autem longior via data est, et ipse secundum se ad nullum ordinem determinatus est, quum sit omnium infimus; et ob id ad quemlibet ordinem meritis gratiæ suæ pertingere potest: non tamen est gratia hominum secundum genus major gratia angelorum.

Chapter 106 of 144