Skip to the text

Articulus 106

De pœnis hominis; et quod pro peccato primi parentis omnibus inflictæ sint.

Ad felicitatem denique aliquid pertinet per se, ut visio Dei, gaudium, etc.; aliud per modum congruentiæ, sicut Beatis cœlum empyreum competit. Conformiter autem, ad illam beatitudinem quam homo ante lapsum habebat, quædam tanquam essentialia pertinebant, ut immortalitas, originalis justitia, etc.; quædam vero secundum congruentiam tantum, ut locus temperatissimus atque amœnus, videlicet paradisus. Unde, sicut per peccatum a statu innocentiæ, qui ipsi supernaturaliter datus erat, prolapsus est; sic et locum amisit qui perditæ dignitati convenit, atque in locum in quo formatus est, juste projectus exsistit. — Posuit autem Deus ante paradisum, ne quis ad eum accederet, flammeum gladium.1 Et forte per gladium hunc, impedimenta intelligenda sunt propter quæ locus ille accedi non potest: nam propter intemperatum calorem præsertim inaccessibilis creditur. — Si vero homo post peccatum ligno vitæ uti potuisset, licet mortem non evasisset, multum tamen distulisset eamdem, sicut de Enoch et Elia censemus: et hoc homini non erat expediens, esse tam diu in ista miseria;2 sicque verba Dei quibus dixit, Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, magis per modum compassionis quam insultationis sumenda sunt.

Præterea, defectus et pœnæ quæ nos ex peccato consequi dicuntur, dupliciter comparari possunt ad naturam humanam. Primo, secundum primordialem suam institutionem, in qua conditus est homo secundum exigentiam sui supernaturalis finis, videlicet cum originali justitia: et sic palam est, quod defectus isti, scilicet mors, morbus, fames, hebetudo, etc., pœnæ sunt peccatum secutæ. Si vero comparentur ad hominem secundum nuda naturalia ejus, tunc non sunt ei magis pœnales quam ceteris mixtis: quoniam omne elementatum naturaliter corruptibile est, quemadmodum omnem creaturam naturaliter consequitur indigentia conservationis, et vertibilitas in nihil. Unde Seneca ait: Mors est hominis natura, non pœna. Peccatum enim, sicut quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius dicit, naturam non tollit, sed vulnerat: quia impedit eam a consecutione ultimi finis. Ob id ergo tertio capitulo Hierarchiæ ecclesiasticæ asserit, quod quia corruptio ei naturalis est, merito in eam relabitur dum prævaricatur.

Footnotes

  1. Gen. III, 24. ↩

  2. Gen. m. 22. ↩

Chapter 107 of 144