Skip to the text

Articulus 107

Quomodo defectus in posteros per originalem veniens, reatum culpæ habeat; et qualiter concupiscentia dicatur originale peccatum.

SCIENDUM est insuper, quod defectus aliud non est nisi simplex negatio cujusque perfectionis, licet non sit nata haberi. Malum vero superaddit ad rationem defectus carentiam alicujus quod haberi potest, quia est nomen privationis. Culpa autem superaddit utrisque rationem voluntarii: unde oportet ut eo modo sit omnis culpa voluntaria quo culpa est. Sicut autem est quoddam bonum naturæ, et aliud bonum personæ; sic est quædam culpa naturæ, et culpa quædam personæ. Culpa personæ actualis est, et causatur a voluntate personæ. Culpa vero naturæ rationem culpæ sortitur a voluntate naturæ: quæ voluntas erat in primo homine sicut in principio naturæ. Et sic defectus originalis justitiæ a voluntate primi hominis accidit. Nam quia originalis justitia donum erat naturæ collatum, et in posteros transfundendum non peccante Adam; sic eo peccante, natura dono suo privata est in se, et in omnibus qui per carnalem propagationem gignuntur: siquidem habitus et privatio ad idem genus reducuntur. Ob hoc itaque non oportet quod peccatum originale sit in potestate aut libertate posteriorum, quia non est peccatum actuale, nec vitium personæ ut est persona, sed quasi per accidens, in quantum naturam infectam participat. Sufficit autem quod fuerit in potestate et voluntate alicujus in illa natura, scilicet primi parentis. — Denique, peccatum originale per propagationem seminis venit ad animam. Nam quum anima patris sit originali justitia destituta, ideo est in carne deordinatio atque corruptio. Unde ex tali carne traducitur similis caro: quam quum anima informat, maculam contrahit; sicut etiam propter defectum seminis oritur defectus non solum in carne prolis, ut lepra vel podagra, sed et in anima, sicut quidam a nativitate stolidi sunt. Hanc autem infectionem culpæ non habet semen in actu, quum non possit esse subjectum peccati, sed in virtute et radice: quemadmodum ex semine leprosi generatur leprosus, licet in semine non sit lepra. Ita, quia in semine est dispositio quæ privatur impassibilitate ac ordinatione ad animam, quam corpus humanum ante lapsum habebat, sequitur ut anima prolis, quæ culpæ susceptiva est, contaminetur actualiter originali culpa : nam anima recipitur in corpore secundum modum recipientis et conditionem materiæ.

Porro, in omni peccato est unum quasi materiale, et aliud sicut formale : quemadmodum in actuali peccato ipsa substantia actus seu conversio ad bonum commutabile, est materiale; deordinatio vero actus seu aversio a summo bono, est tanquam formale. Conformiter, quum in peccato originali sit deordinatio quædam naturæ, est in eo aliquid materiale, videlicet ipsæ vires deordinatæ, seu infectio virium; formale quoque, scilicet deordinatio a fine. Voluntas autem per se est ipsius finis, et ei immediate conjungitur, et imperare habet inferioribus viribus : ideoque aversio voluntatis a rectitudine quam habuit per originalem justitiam, est formale, atque privatio originalis justitiæ. Subtractio autem vinculi seu retinaculi per quod vires sensitivæ voluntati rationali subdebantur, est materiale in peccato : et inde secutum est, quod unaquæque potentia movetur in suum objectum secundum propriam inclinationem et naturam. Itaque concupiscentia qua habiles sumus ad male concupiscendum, originale peccatum dicitur, tanquam materiale ipsius peccati. Nam sicut in artificialibus materia prædicatur de toto, ut cultellus est ferrum, sic et in moralibus. Verumtamen concupiscentia dupliciter sumitur, scilicet pro habilitate concupiscendi, et pro actu qui ex ea causatur. Hæc vero concupiscentia etiam fomes peccati vocatur; et non sumitur a virtute concupiscibili, quæ contra irascibilem distinguitur, sed ab ipsa sensualitate, quæ communis est utrique.

Chapter 108 of 144