Articulus 108
Utrum alimentum transeat in veritatem humanæ naturæ.
DE quæstione proposita triplex invenitur famosa opinio.1 Una Magistri et plurium, quod scilicet alimentum non convertitur in carnem humanam, sed quidquid ad veritatem humanæ naturæ pertinet ex parte corporis, totum in primis parentibus fuit; et ab eis in posteros divisum est, nullo extraneo adjuncto, sed per multiplicationem materiæ excrescit in tantam quantitatem ut cernimus. Unde hoc solum resurrecturum testantur. Alimentum vero necessarium asserunt non nisi in fomentum naturalis caloris : quemadmodum dum liquatur aurum, adjungitur plumbum, ne consumatur aurum. Hæc autem positio non videtur conveniens : quoniam, sicut prius ostensum est, multiplicatio talis esse non potest nisi vel per rarefactionem, vel per novæ materiæ creationem, aut per alicujus conversionem in id quod augetur. Per rarefactionem non est, quia sic corpus humanum jam subtilissimum esset, imo igne subtilius; nec per creationem, quia augmentatio est motus naturalis, et etiam quia secundum theologos, materia tota simul creata est. Ergo tertium restat, quod ipsi negant.
Secunda est opinio, quam Alexander commentator asseruit et quidam sequuntur, quod in re animata et homine est aliquid ex parte materiæ quod nunquam consumitur, in quo principaliter veritas et unitas hominis consistit;2 aliquid vero consumitur, et pro illo alimentum in carnem convertitur, et ex eodem res ipsa augetur; et hoc sic conversum, secundario et minus principaliter ad veritatem naturæ pertinet. Et permanens illud dicunt per totum diffundi; et ex adjuncto tantum resurget (ut aiunt) quantum ad corporis complementum exigitur; reliquum relinquetur. Et ratio hujus opinionis est, quia in rebus corporeis unitas individualis est ex parte materiæ : quæ si non sit eadem numero manens, saltem in parte, non esset res vere una et eadem ante et postmodum. Verumtamen positio ista non videtur idonea. Nam quum caloris sit naturaliter ut humorem consumat, non videtur quare magis una pars humidi maneat fixa et inconsumpta quam alia.
Unde tertia est positio Averrois, quod nihil signatum maneat idem in nutrito ex parte corporis, sed consumpta una parte, alia advenit et deperditum supplet. Hinc Aristoteles primo de Generatione, transmutationem cibi in alitum comparat adustioni lignorum. Dicit igitur Commentator, quod id quod corporis est, considerari potest dupliciter : vel ex parte materiæ, et sic nil permanet fixum ; vel ex parte speciei et formæ, et sic est idem permanens corpus. Hæc autem positio Aristoteli amplius consonat, et rationabilior videtur.
Footnotes
Chapter 109 of 144