Skip to the text

Articulus 109

An semen sit solum superfluum alimenti.

ILLI præterea qui asserunt alimentum non converti in substantiam aliti, etiam dicunt, quod semen non est ex superfluo alimenti, sed de substantia generantis, sic quod tota substantia seminis ex humido sit radicali, ex quo membra primo atque principaliter componi dicunt. Unde secundum istos, quidquid de veritate naturæ humanæ est in filio ex parte corporis, totum erat in patre : imo et in ipso primo parente fuit tota substantia corporis omnium posterorum. Horum autem motivum potissimum est propter traductionem originalis peccati, quod secundum eos traduci non posset, nisi id ipsum quod in prole est, in parente primo et aliis infectum fuisset. Sed hæc positio inepta est : quia secundum Augustinum, peccatum originale in nobis est, non quia in Adam fuimus secundum corpulentam substantiam (alioqui in Christo esset hoc peccatum), sed quia secundum rationem seminalem concupiscentialiter in eo fuimus et ab eo descendimus. Et quidem ratio seminalis, virtus formativa dicitur; corpulenta vero substantia, materia. Unde qui ex coitu generantur, utroque modo erant in Adam. Christus vero, quia corpus accepit ex Virgine, Spiritu Sancto illud formante, secundum rationem seminalem non erat in Adam, sed secundo modo. Assimilatio ergo in corruptione peccati non est propter identitatem materiæ, sed secundum rationem virtutis activæ. Habet quoque positio hæc alia impossibilia, sicut jam partim in præcedenti articulo patuit.

Ideo alii dicunt, quod semen est simul ex humido radicali et nutrimentali superfluo, et hoc totum erit humidum radicale in filio et de substantia ejus; et sic aliquid quod est de substantia filii, erat de veritate naturæ patris, avi et proavi, et ita usque ad Adam. Sed non videtur vera positio ista, quoniam secundum eam, esset propagatio hominum per admixtionem, et sic esset semper minus de veritate humanæ naturæ in prole quam in patre : unde jam dudum generatio defecisset.

Est ergo tertia positio Aristotelis, quod semen sit superfluum alimenti, et non resolutum a toto, sed habens dispositionem naturalem ad convenientiam et formam totius : quia scilicet dum ad ultimam digestionem pervenerit, eo vis nutritiva non egens, virtuti generativæ ipsum ministrat. Et hujus positionis ponit Philosophus duas rationes triaque signa quintodecimo de Animalibus. Prima : nam semen non est in corpore accidentaliter, sicut putredo et sanies, sed naturaliter, sicut ceteræ superfluitates. Quod autem naturaliter in corpore est, aut est pars, ut caro et nervus; aut superfluum, ut lac et urina. Sed semen non est pars organica, quum sit simile in toto et parte; nec est de partibus consimilibus, quia in constitutionem membri non venit : est igitur alimenti superfluum. Secunda ratio est, quia si semen est de substantia corporis, oportet quod per decisionem corrumpatur, et formam amittat atque virtutem : et sic amitteret naturam et virtutem membrorum unde deciditur : et per consequens ex eo generari non posset simile secundum speciem.

Denique signorum Aristotelis primum est: nam nihil a corpore dissolutum, in corpore habet determinatum locum; semen vero habet determinatum locum, videlicet vias seminales, et quasi in eadem parte corporis ubi sunt loca aliarum superfluitatum. Secundum signum est, quod nullus alleviatur per emissionem ejus quod est de substantia membri sui: sed per moderatam emissionem seminis alleviatur natura. Tertium est, quoniam ubi est minus de superfluo alimenti, est minus de semine: unde pueri semen non habent, quia nutrimento multo egent; et pingues sunt pauci seminis et modicæ generationis, quia superfluum alimenti convertitur in eorum pinguedinem. Si autem esset semen dissolutum, contingeret econtrario.

Quod ergo dicitur, genitum esse ex substantia patris generantis, accipiendum est ideo dictum, quia proles est ex eo quod erat conveniens in substantiam generantis transire. Nam quum sanguis dicatur aliquo modo de substantia animalis, multo amplius hoc de semine dici potest, quod ad ulteriorem digestionem perductum est.

Chapter 110 of 144