Articulus 110
Quomodo per originem carnis originale peccatum transfundi possit; et qualiter in omnes pertranseat.
PORRO, sicut primus homo naturam infecit, sic naturæ infectio in personam omnem sequentem redundat. Siquidem Adam peccante, natura humana in ipso privata est supernaturali dono, et sibi ipsi secundum naturalia sua principia relicta. Ideo, quod ex ea per carnis propaginem nascitur, similem defectum sortitur: nam ultra gradum suum nihil agit; et ideo genitus ab eo in quo natura redintegrata non est, per virtutem seminalem, necessario habet originalis justitiæ carentiam. Et hic defectus rationem culpæ habet propter voluntatem primi peccantis hominis, qui voluntate naturæ peccavit. Nam et justitia illa ei data erat, non ut personæ, sed sicut principio naturæ, ut videlicet simul cum traductione naturæ in prolem diffunderetur. Unde nunc defectus justitiæ naturaliter naturam propagatam consequitur, quia in potestate naturæ in primo homine exsistentis erat non prævaricari. Quomodo autem in semine sit originalis culpa, et qualiter ad animam veniat, paulo ante jam patuit. — Sciendum vero, quod libido tripliciter dicitur.1 Primo, prout est in actu voluntatis illicite aliquid desiderantis: et sic est actuale peccatum. Secundo, prout consistit in delectatione sensualitatis, et præsertim generativæ, ubi semper excedit delectatio: et sic est ex peccato relicta, ex quo inordinationem acquirit. Tertio sumitur quasi habitualiter, pro ipsa nimia inordinatione ex qua inest nobis pronitas inordinate concupiscendi. A prima autem libidine liberatur justus per actum matrimonialem, qui sine omni culpa mortali et veniali esse potest. Ideo per istam non transmittitur peccatum originale in posteros; nec per secundam: quia licet per miraculum illa a concubitu aliquorum auferretur, nihilo minus nati in peccato gignerentur. Igitur tertia libido est originalis peccati culpa. Generans enim generat sibi simile in natura: quum ergo hæc sit conditio naturæ peccato infectæ, ut inordinationem virium habeat, ideo in sobole compar conditio remanet. Quod si fervor coitus dicatur causa originalis peccati, intelligendum est illud, non quod sit vere causa, sed quia est signum hujus peccati.
Denique, quum ad originale peccatum duo concurrant, videlicet defectus iste principia naturæ concomitans, et quod in potestate naturæ erat ut hoc defectu careret; ideo omnes qui per rationem seminalem ab Adam gignuntur, in hoc defectu nascuntur. Ut enim sine peccato quis nasceretur secundum virtutem formativam ab alio, oporteret naturam perfecte esse redintegratam in generante: alioqui gigneret tale, quale ipsum est. Licet autem natura in præsenti vita redintegretur per gratiam in quibusdam quoad id quod personæ est, tamen secundum ea quæ ad naturæ integritatem pertinent, non nisi in futura vita reparanda est in Beatis. — Præterea, licet per passionem Christi et sacramenta Ecclesiæ, reddita sint nobis quæ in Adam perdidimus, non tamen omnia in præsenti vita consequimur, sed quædam nunc, scilicet gratiam; quædam in patria, videlicet immortalitatem et alia. Unde licet generans per Baptismum ab originali purgetur, tamen in prolem ab ipso transfunditur: quia purgatio hominis in Baptismo ordinatur ad id quod personæ est, et ad actus personales; non autem purgatur quantum ad id quod naturæ est, et quoad actus naturæ. Ideoque per generationem, quæ est actus naturæ, originalis infectio transfunditur, licet in generante non maneat quoad reatum. — Si autem Deus per miraculum hominem modo ex digito conderet, essent quidem in eo defectus qui in aliis sunt, non tamen secundum quod culpabiles sunt, sed in quantum naturales. — Insuper dici solet, quod si mulier peccasset non peccante viro, illa forsan in peccato suo obisset, et aliam Deus viro fecisset; vel si ex ea prolem genuisset, illa corporales defectus habuisset, scilicet passibilitatem, etc., non autem defectus qui ex parte animæ sunt. Si autem vir peccasset sine femina, omnes nihilo minus defectus posteri haberent, quia ex defectu animæ, corporis causantur defectus. Ratio autem hujus est: nam in generatione vir habet se active, mulier passive præbensque materiam.
Footnotes
-
art. cvii. ↩
Chapter 111 of 144