Articulus 111
De subjecto originalis peccati; et cur virtus generativa magis dicatur infecta.
DENIQUE, sicut gratia est immediate in essentia animæ, sic et originalis culpa. Anima quippe unitur corpori sine vinculo intermedio, sicut omnis actus intrinsecus suæ potentiæ, secundum Philosophum octavo Metaphysicæ. Quoniam ergo ex unione animæ ad corpus contrahit ipsa originale peccatum, constat quod illud immediate respicit essentiam animæ, et ex consequenti potentias. Verumtamen secundum materiale quod in peccato isto est, scilicet concupiscentiam vel fomitem, est magis in inferioribus animæ viribus; secundum formale autem, scilicet deordinationem, est præsertim in superioribus viribus. Ideoque per originale peccatum omnes potentiæ inficiuntur. Omne vero peccatum, etiam originale, est in voluntate sicut in causa, non tamen semper ut in subjecto.
Præterea tribus attribuitur originale peccatum, scilicet: generativæ inter partes animæ, tactui autem inter potentias sensitivas, concupiscibili vero sicut operativæ virtuti, quia ista tria præcipuum ordinem habent ad actum quo natura traducitur: quia delectatio consistit in tactu, substantia actus in generativa, concupiscibilis quoque imperat motum. Et licet generativa pertineat ad vegetativam partem, quæ secundum se rationi non obedit, potest tamen in ea esse ista infectio materialiter, et sicut in eo in quo fortius sentitur resistentia carnis contra rationem, et sicut in primordiali quodammodo causa infectionis originalis, quæ per generativam diffunditur. Unde est in ea immediate, et in sensitiva parte mediate, in quantum disponit et ordinat actum generativæ. Infectio quoque fomitis principaliter in sensualitate ostenditur, secundum quod infectio naturæ redundat in infectionem personæ quoad actus particulares. — Adscribitur autem generativæ originale peccatum, secundum quod est principium actus naturalis quo natura propagatur; et actuale, prout habet exteriores actus ad generationem ordinatos, ad vim motivam ac sensitivam pertinentes. Et quoniam vis nutritiva etiam quosdam tales actus habet, et delectationem sentit, ideo ei attribuitur etiam actualis infectio quasi materialiter, non autem originalis, quia non est principium naturalis propaginis. Augmentativæ vero nulla infectio convenit.
Chapter 112 of 144