Skip to the text

Articulus 112

Qualiter per Baptismum originale peccatum tollatur; et de pœna quæ remanet; et quomodo fomes in uno major exsistat quam in altero.

DE remissione autem originalis peccati, proportionaliter loqui oportet sicut de remissione actualis peccati. Actus vero peccati duo inducit. Nam ratione aversionis a Deo, aufert gratiam; ratione autem conversionis ad caduca, fit dispositio in peccante ad simile malum. Et quoniam sponte gratia privatur, juste reatum pœnæ incurrit. Dum vero gratia restituitur, tunc simul macula tollitur, quæ in defectu gratiæ est, et obligatio ad pœnam, quæ reatus vocatur. Sed dispositio inducta non mox aufertur, sed minuitur: quoniam gratia ad bonum inclinat. Postea quoque per habitum virtutis dispositio prava corrumpitur. Conformiter ex propagatione carnis relinquitur in natura generati dispositio inclinans ad malum, quæ fomes vel concupiscentia dicitur: quæ attingens personam, reddit eam gratia Dei indignam. Unde relinquitur macula defectus gratiæ in anima, et reatus, ut scilicet præmio careat quod gratiæ debebatur. Porro gratia quæ in Baptismo donatur, infectionem a natura in personam devolutam tollit, scilicet maculam culpæ, et per consequens reatum, non tamen dispositionem ad malum, videlicet fomitem; sed minuit eam, quia gratia ad oppositum inclinat. — Denique, in originali justitia erat aliquid sicut formale, scilicet rectitudo voluntatis: et secundum hoc opponitur ei deformitas culpæ. Erat quoque in ea aliquid quasi materiale, videlicet ordo rectitudinis impressus inferioribus viribus: et quoad hoc opponitur ei fomes. Licet ergo non reddatur homini in Baptismo originalis justitia quoad illud materiale, tamen rectitudo voluntatis per gratiam reparatur: et sic id quod culpæ est tollit, licet aliquid pœnale permaneat. — Sciendum autem, quod in actuali peccato materiale, scilicet actus, est causa formalis ejus quod in ipso est, scilicet maculæ actualis. Licet vero in peccato originali fomes materialiter se habeat ad originalem maculam, non est tamen causa ejus in eodem subjecto: ideoque manente fomite, transeunt reatus et macula. Sed in peccato actuali non potest tolli macula actu manente.

Præterea, quum originale peccatum sit primo infectio naturæ, et deinde personæ, duplex ei pœna debetur. Una, in quantum est personæ, scilicet carentia visionis divinæ (actus enim est suppositi): et hanc aufert Baptisma, cujus gratia ordinatur ad purgationem culpæ prout personam respicit. Alia vero pœna debetur originali peccato prout respicit naturam quam inficit, videlicet necessitas moriendi, rebellio carnis, et cetera quæ principia speciei consequuntur, et in omnibus sunt, nisi per miraculum auferantur: et istam non aufert Baptismatis gratia, sed aufert eam donum gloriæ, quando videlicet in futuro statu natura in perfectam libertatem ac integritatem redibit.

Insuper de intensione et remissione fomitis intuendum, quod quum fomes immediate naturam respiciat, par oportet esse judicium de intensione fomitis atque naturæ. Natura autem dupliciter consideratur, videlicet: secundum essentialia et specifica sua principia, seu secundum rationem speciei, et sic æqualiter omnibus individuis inest; vel secundum quod perfectio naturæ redundat in individuum, quoad ea ex quibus sequuntur et causantur operationes individuorum: et sic secundum diversitatem complexionum, est unus homo potentior alio in operando et intelligendo, etc. Si itaque consideretur fomes absolute, prout naturam respicit, sic omnibus æqualiter inest. Nam subtractio illius rectitudinis quæ omnes animæ vires ordinabat sub se invicem et sub Deo, omnibus uniformiter convenit. Si autem consideretur fomes prout in personam redundat, in quantum potentiæ sua rectitudine destitutæ inordinate inclinant ad delectationes impuras; sic est in uno corruptio fomitis major quam in alio, secundum quod unus est proclivior alio ad aliqua vitia, ex natura aut consuetudine.

— Dictum est autem, quod causa fomitis in prole non est delectatio concubitus parentum, sed habitualis concupiscentia, quæ ex voluntate primi parentis rationem culpæ sortitur.1

Footnotes

  1. art. cx. ↩

Chapter 113 of 144