Articulus 113
An originalis infectio sit a Deo; et quomodo deceat divinam sapientiam animam corpori infecto unire; et de œqualitate animarum.
IN originali vero infectione est considerare aliquid culpabile, in quantum videlicet defectus ille aliquo modo voluntarius est: et sic non est a Deo. Est quoque in ea aliquid per modum pœnæ, in quantum est defectus a quadam perfectione: et sic est a Deo, qui gratiam juste abstraxit, et naturam sibi ipsi reliquit. Est autem duplex pœna: quædam quæ consistit in inflictione contrarii agentis, sicut pœna sensus; et hujus est Deus causa activa. Alia vero est in sola ablatione et defectu quodam, quemadmodum remotio gratiæ, et infectio ista: et harum pœnarum est Deus causa, non activa, sed quia non influit quod potest. Et sic est Deus causa originalis infectionis, in quantum non dat nobis originalem justitiam quam contulit Adæ. — Si autem quis instet, quia (secundum Magistrum) si angelus in primo instanti creationis suæ malus fuisset, sequeretur Deum esse auctorem ejus malitiæ.1 Quum ergo anima infundendo creetur, et maculetur in primo instanti sui esse, est mala. Ergo a Deo esset mala. Respondendum, quod non est simile: quoniam angelus simplex est, et non est receptus in alio per quod maculam trahat; anima vero propter corruptionem carnis quam informat, fit peccato obnoxia. — Denique, licet infusio et creatio animæ simul sint, differunt tamen. Nam creatio dicitur per respectum principii a quo est anima; infusio autem dicit respectum tam principii a quo, quam termini, scilicet materiæ quam perficit. Si ergo dicatur anima maculari creatione, falsum est, si ille ablativus designet causam; si vero importat concomitantiam, sic vera est, quia dum creatur, maculatur. Sic etiam infusione maculatur per concomitantiam, si infusio consideretur ratione principii a quo; si autem dicat respectum ad id cui infunditur, tunc infusio est causa peccati.
Præterea, quum ad divinam sapientiam spectet magis bonum commune procurare quam bonum privatum, non debuit omittere hominum genus multiplicare propter peccatum: sic enim ordini universi multum derogaretur, et subtraherentur multa bona. Rursus, prius non aufertur propter posterius: et ergo non debuit naturalis bonitas humanæ naturæ dimitti propter amissionem gratiæ et eorum quæ secuta sunt. Unde melius est hominem naturalem Dei bonitatem participare quam omnino non esse: præsertim quum provisum sit homini quomodo redire possit ad perditam gratiam. — Insuper advertendum, quod pœna inferni est duplex. Una, quæ aufert et impedit ea quæ ad perfectionem naturalem exiguntur: et hæc debetur actuali peccato. Alia vero est pœna nil eorum corrumpens quæ homini secundum naturalia sua debentur, sed tollens aliquid quod propriam naturam hominis excedit, scilicet Dei visionem: et hæc juste debetur originali peccato.
Porro Magister dicit, quod sicut in angelis assignatur differentia, sic et in animabus humanis.2 Sed hoc videtur favere eis qui dicunt angelum et animam ex materia et forma compositos, et esse plures angelos unius speciei.3 Quæ quia ante destructa sunt, dicendum est, quod omnes animæ sunt unius speciei, et non differunt essentiali differentia, sed secundum dispositionem materiæ per quam individuantur et multiplicantur. Quo enim fuerit corpus melius complexionatum, eo nobiliorem animam sortitur. Unde dicit Philosophus, molles carne, aptos mente. — At vero, duplex est materiæ diversitas, scilicet: partium specie differentium, ut manus, pedis, capitis; et hæc, secundum Averroem, est a forma, quæ utique requirit sibi proportionatam materiam. Alia est diversitas materialis tantum, non ad speciem, sed ad individuum pertinens; et illa redundat ex corpore in animam.
Footnotes
Chapter 114 of 144