Articulus 114
Utrum a proximis parentibus proles maculam contrahat, aut propter eorum culpam pœnam incurrat; et de unitate originalis peccati.
DENIQUE, nullum defectum oportet a parentibus in prolem traduci, præsertim qui ex parte animæ sit, nisi qui ad naturam pertinet. Hunc autem defectum originale peccatum induxit. Nam per ipsum discontinuata et intercisa est adhæsio mentis cum Deo: ex cujus interruptione facta est inferiorum disturbatio virium. Ex aliis autem peccatis actualibus causantur defectus et corruptiones personam respicientes, in quantum peccator efficitur ad peccandum pronior. Ideoque actualia proximorum parentum peccata nullo modo in filios transeunt.
Sciendum est insuper, quod filius considerari potest dupliciter: primo ut quædam persona; secundo ut res quædam patris: quia secundum Philosophum, ad felicitatem civilem inter alia bona fortunæ quæ organice conferunt, etiam filius confert. Est autem filius res patris secundum corpus, quod ab ipso contraxit, et secundum res temporales, de quibus filius patrem juvare tenetur.1 Secundum animam vero est res Dei. Unde Ezechiel ait: Sicut anima patris mea est, sic et anima filii. Duplex quoque pœna consequitur peccatum. Una quoad animam, scilicet amissio gratiæ et turbatio conscientiæ in præsenti, et in futuro pœna inferni:2 et talem pœnam nunquam sustinet filius pro parente*. Alia pœna est peccati quasi per accidens: quæ etiam non semper infligitur, sed secundum moderamen divinæ providentiæ, ut corporales infirmitates et aliæ pœnæ temporales; et quoad has, redundat quandoque culpa parentum in filios, nisi forte filius sit peccato patris dissentiens et bene vivens.3 Et de hac loquitur scriptura quæ ait, Ego Dominus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios: quia hoc dictum est de pœna temporali, et de filiis qui patrem saltem per consensum aut realiter imitantur. Et quidem in filio patrem in malo sequente, duplex est ratio pœnæ: tum quia patrem sequitur; tum quia res patris est. Unde quandoque magis punitur quam pater. Nec istud est mirum, quia secundum humanam justitiam, quandoque animalia occiduntur et domus effodiuntur propter peccata dominorum. — Denique, et populus, quum sit res quædam regis, interdum pro peccato regis punitur, quemadmodum de David et Israele scriptum est; tamen, ut Gregorius asserit, tunc id potissime accidit, dum populus meretur ut regem malum habeat, vel qui in peccatum labi relinquatur:4 et sic etiam pro propria culpa populus punitur. — Verumtamen secundum legem humanam, non punitur filius pro patre in bonis quæ jam a patre accepit, sed quæ accepturus esset, sive quoad corpus, sive in possessionibus. Non enim pro peccato patris filius natus truncatur, vel emancipatus exheredatur; sed accidentaliter pœna patris redundat in filium: quia quod patri aufertur, filius* haberet si pater non peccasset, ut hereditatem, vel etiam membrum, quoniam ex truncatis nascuntur truncati.
Contemplandum præterea, quod quum originale peccatum sit privatio primordialis justitiæ, quæ omnes vires in Deum reduxit, et sibi invicem coordinavit; ideo originale peccatum est unum dumtaxat, et respicit essentiam animæ, et per ipsum omnes vires deordinatæ sunt. Unde Anselmus dicit, quod originale peccatum est pronitas ad omne malum. In pluribus autem numero differt. Est etiam virtualiter multa peccata, in quantum ex eo actualia peccata causantur. Propterea Sancti quandoque ipsum pluraliter designant. Et quia secundum se unum est, ideo correspondet ei directe una pœna, scilicet carentia visionis divinæ; et ceteræ pœnæ quasi per accidens consequuntur ipsum, quia aversa mente a Deo, justum erat corpus et sensus non obedire menti.
Footnotes
Chapter 115 of 144