Articulus 115
De pœna originalis peccati; et an pueri non baptizati spiritualem patiantur dolorem de amissione vitæ æternæ.
EST autem pœna correspondens culpæ. Originale vero peccatum non est per subtractionem alicujus quod homini naturaliter debetur, sed est carentia supernaturalis doni, per quod ordinatus est homo ad consequendum vitam æternam. Originalis enim justitia erat naturam ad supernaturalem finem, scilicet Dei visionem, perducens. Ideo originali peccato nulla alia pœna debetur post hanc vitam nisi pœna damni, videlicet carentia visionis beatæ. Præterea, acerbitas pœnæ sensibilis, delectationi peccati respondet. In originali autem peccato non est delectatio, quia nec operatio, sine qua esse non valet delectatio. Item, pœna sensibilis pertinet ad ipsam personam. Originale autem peccatum est directe culpa naturæ. Unde sicut peccatum non est per suam operationem, sic nec pœna esse debet per suam passionem, sed per subtractionem illius quod naturam excedit, ad quod originalis justitia provexit. In bonitatibus itaque naturalibus nullum detrimentum habebunt propter originale peccatum. Nam et originale peccatum, sicut minimum habet de voluntario, sic minime participat rationem peccati. — Porro corpora puerorum post resurrectionem impassibilia erunt, non simpliciter, sicut corpora Beatorum, neque propter intrinsecam impotentiam patiendi, sed propter defectum exterioris agentis in ea: omnis enim naturalis actio, maxime corruptiva, cessabit post diem judicii, cessante motu cœli; sed aget unum corpus in aliud, solum secundum ordinem divinæ justitiæ. Quod ergo ait Augustinus, pueros non baptizatos æterno supplicio puniendos, de pœna damni intelligi par est.
Præterea, quia secundum hæc, dolor sensibilis correspondet delectationi, quæ in peccato originali nulla est; ideo oportet quod nullus dolor insit pueris non baptizatis post hanc vitam de privatione veræ felicitatis, nec exterior neque interior. Habebunt autem perfectam cognitionem eorum quæ naturali agnitione scire possunt. Unde cognoscent se visione Dei privatos; causam quoque hujus privationis dignoscent: non tamen dolebunt. Nullus enim rectæ rationis dolet se id non habere ad quod proportionatus non est: sicut non dolet homo quia volare non potest; vel rusticus, quod imperator non est. Pueri vero sine Baptismo defuncti, nullam unquam proportionem sortiti sunt acquirendi vitam æternam, quia naturaliter eis non convenit, nec usum liberi arbitrii habuerunt, ut propriis actibus mererentur: ideoque de ejus amissione nihil dolebunt. Denique, in pueris illis est recta ratio, quia peccato non erit obliquata, nec onere carnis gravata. Sed recta ratio non sinit quempiam turbari de hoc quod ipse vitare non potuit. Et ex hoc Seneca probat, quod in sapientem turbatio cadere nequit. Pueri vero pœnam hanc damni nullo modo vitare valebant : non ergo turbabuntur de ea. Imo gaudebunt, quoniam de naturali Dei bonitate multum participabunt, et naturali amore diligent eum. Nec dolebunt quod per alios ad Baptismum non pervenerunt : sicut nec pueri baptizati, de hoc quod multa dona non perceperunt quæ aliis multis ipsis similibus concessa sunt. Hoc quippe ad superexcellentem gratiam pertinet, sine actu proprio præmiari. Unde nec vermem conscientiæ habent, nec desperatio cadit in eos. Vellent tamen esse cum Deo si possibile foret per gratiam, a quo secundum naturam separati non sunt.
Chapter 116 of 144