Skip to the text

Articulus 116

Quomodo malum dicatur esse, quum tamen non sit aliqua vera natura.

DIVIDIT denique Aristoteles quinto Metaphysicæ ens, in ens reale extra animam, quod dividitur in decem prædicamenta, et ens rationis quod significat veritatem propositionis : secundum quod affirmatio dicitur vera, quæ signat esse quod est ; et negatio, dum significat non esse quod non est. Et sic negationes ac privationes dicuntur entia : vere enim dicitur cæcitas esse in oculo. Et sic mala, simpliciter loquendo, conceduntur esse : quia sicut quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius probat, non aliud est malum quam bonum imperfectum. Et si tale bonum non esset, omnia bona essent æqualia, deperiretque pulchritudo universi, quæ ex ordine et gradibus bonitatum resultat ; ordo quoque essentialis causarum cessaret. Denique, si nulla res propria perfectione carere posset, tunc esset in omnibus æqualis in bonitate stabilitas, neque implerentur omnes gradus bonitatis.

Dionysius tamen quarto capitulo de Divinis nominibus asserit, quod malum nec est exsistens, neque in exsistentibus. Et hoc dicit, quia accipit exsistens primo modo. Et sic malum nec est in se, nec in subjecto tanquam aliqua in ipso exsistens essentia, sed est sola privatio boni. Dicit etiam, quod malum plus distat a non exsistente quam ab exsistente : quia videlicet malum, quum non sit simplex negatio boni (alias omnia essent mala), sed negatio cum aptitudine habendi, ideo fundatur in exsistente sicut in subjecto, ut cæcitas in oculo ; sed in non exsistente nullo modo esse potest.

Denique Avicenna in sua Metaphysica utilem tangit divisionem mali. Dupliciter (ait) dicitur malum, scilicet per se et per accidens. Malum per se, est ipsa privatio boni, quæ abstractive malum dicitur : et hæc est duplex. Quædam enim est privatio ejus quod est necessarium ad perfectionem rei in suo primo esse, ut privatio pedis : et talis est in omnibus malum. Alia est privatio alicujus quod est secundaria rei perfectio, ut alicujus scientiæ : et hæc non est mala, nisi in eo qui eam habere deberet propter certam causam. Malum vero per accidens, duplex est, scilicet : subjectum talis privationis, vel causans eamdem. Et utrumque horum est malum concretive sumptum. Subjectum insuper mali quadruplex est, scilicet : actus, habitus, passio, substantia. Dicitur enim actio mala, quæ non est ad debitum finem directa, vel circumstantiis rectis vestita. Et quia ex actu gignitur habitus, ideo ex consequenti habitus mali dicuntur. Passio quoque per quam aliquid in patiente corrumpitur, mala est. Et quia accidens non est subjectum privationis nisi virtute substantiæ, ideo substantia primo subjicitur malis, et mala vocatur ratione alicujus istorum. Si autem est malum per accidens inducens, hoc est duplex : vel ex parte materiæ, sicut est defectus in monstris ; vel ex parte agentis : et hoc est dupliciter. Nam vel agens est animæ conjunctum, sicut gladius secans, et ignis comburens : et inde causatur malum sensus. Vel est agens separatum, impediens influentiam causæ perficientis; et ita nubes malæ dicuntur, quia lumen impediunt: et ex hoc causatur malum damni. Est itaque ordo inter hæc mala: quia per se malum, primo et absolute malum dicitur; et alia per habitudinem ad illud.

Innotescit itaque, quod malum secundum se non est aliqua natura, nec ens positivum, sed sola privatio. Malum autem concretive dictum, ratione subjecti est aliquid, sed non ex eo quod est malum: quemadmodum oculus cæcus est aliquid non ex eo quod cæcus, sed ratione subjecti cæcitatis. Quod vero mali causa est, licet in se sit aliquid, tamen secundum quod est causa mali, privative dicitur. Nam in eo quod privationem inducit, malum ostenditur: et hoc est verum de privatione privante perfectionem debitam inesse. — Sciendum quoque, quod malum abstractive sumptum opponitur bono private; si autem consideretur per accidens, prout est in actione et habitu, sic opponitur bono contrarie, ut prodigalitas liberalitati: et sic etiam malum est differentia specifica, non autem primo modo.

Efficaciter denique probat Philosophus quarto Ethicorum, quod nihil possit esse totaliter malum: quia si est aliquid pure malum, oportet in eo corrumpi omne bonum; et si in eo omne bonum corrumpitur, ergo et esse quod esset subjectum privationis. Sed substantia corrupta privatio desinit esse: ergo nec ipsa nec substantia esset.

Chapter 117 of 144