Articulus 117
Quod bonum sit causa mali, atque subjectum; et quod malum, totum bonum corrumpere nequeat.
INSUPER, nil agit nisi secundum quod est in actu et perfectum; perfectum est autem unumquodque a forma: ideoque forma est causa agendi. Intentio quoque agentis est assimilare sibi passum, introducendo similitudinem suam in ipsum; et ob id, quod per se ab agente intentum est, bonum est. Defectus autem præter intentionem contingit: et hoc tripliciter. Vel ex parte intenti, quod videlicet non compatitur secum perfectionem quæ sibi contraria est: sicut dum ignis generat ignem ex aere, forma ignis per se intenta est; et quia cum ea forma aeris simul esse non valet, ideo corruptio ejus per accidens est ex parte formæ ignis. Secundo, ex parte recipientis, sicut dum materia indisposita est, ut in monstruoso effectu. Tertio, ex parte instrumenti, quemadmodum propter curvitatem cruris, claudicatio evenit. Quoniam ergo actiones morales non sunt factiones in materiam foris transeuntes, ideo malum culpæ non accidit ratione materiæ, sed ex parte agentis, in peccato mortali, et ex parte instrumenti, videlicet inferiorum virium animæ, quæ sunt quasi instrumenta rationis, in peccatis venialibus, scilicet primis motibus. Quum enim peccatum mortale sit per quod sibi mens finem constituit in alio quam in Deo, ideo mortale peccatum est ex parte rationis deliberate agentis: quia non est possibile ut aliquid habeat duos ultimos fines, sicut nec duas formas substantiales. Unde quum anima alicui creaturæ quasi ultimo fini principaliterque intento inhæret, Deum, qui vere omnium ultimus finis est, deserit; et tamen hujus finis omissio, est præter intentionem voluntatis, quæ aliquid mali sub specie boni appetit, ex quo consequitur aversio ejus a Deo. Et ideo malum non habet causam nisi per accidens, sique bonum est causa mali. — Et ipsa quidem voluntas, eo ipso quo propter suam libertatem in utrumque flexibilis est, esse potest causa primi mali sine aliquo malo præcedenti; et hoc habet, quia secundum se nihil est atque ex nihilo, et vertibilis in nihil, et inde habet ut deficere possit. Non tamen est agens malum ratione hujus potentiæ, alioqui semper deficeret, sed prout in se ipsa est actu pravitate infecta, quam ex se elicit immediate. Agens vero naturale, quia ex se ad unum determinatur, non potest esse causa inordinati effectus, nisi defectus aliquis in ipso præcedat. — Denique quod aliqui dixerunt, malum ut in pluribus accidere in ipso universo, simpliciter falsum est: quia naturalia, et maxime superiora, raro vel nunquam deficiunt, neque voluntaria secundum quod propria perfectione completa sunt.
Quoniam autem malum est privatio boni cum aptitudine habendi, ideo mali subjectum est illud bonum quod a propria perfectione ac habitu deficere potest, tam in naturalibus quam in voluntariis: et ideo nec in Deo, qui universaliter bonus est, nec in Beatis, qui omnem bonitatem sibi debitam sortiuntur, nec in corporibus cœlestibus malum esse potest. — Quod autem Dionysius dicit, quod malum non est in exsistentibus, ideo dicit quia non est pars constitutiva nec reale aliquid in exsistente.1 — Non etiam est malum in eo quod sibi opponitur, scilicet in habitu sibi opposito, sed in subjecto quod utriusque capax est. Et ideo licet bonum sit subjectum mali, non sequitur quod unum contrarium sit subjectum alterius: quia nec quodlibet malum opponitur cuilibet bono; sed determinatum malum determinato bono opponitur.
Advertendum est quoque, quod ad rationem privationis tria concurrunt, scilicet: habitus privationi oppositus, subjectum utriusque, et aptitudo seu habilitas ad habitum, quæ est quasi quædam inchoatio habitus: sicut malum culpæ habet animam pro subjecto, et pro habitu opposito gratiam, et animæ quoque inest dispositio naturalis ad gratiam. Itaque malum culpæ gratiam penitus tollit, nihil autem de essentia subjecti, videlicet animæ, aufert; sed habilitatem diminuit, in quantum eam a gratia magis ac magis elongat. Et quidem diminutio hæc non est per subtractionem partis alicujus. Sicut enim qualitates et formæ non augentur per additionem, sed per intensionem; sic et ista habilitas per remissionem minuitur. Et hæc quidem elongatio in infinitum protrahi potest; nunquam tamen totaliter habilitas destruetur, quum sit naturam concomitans: peccatum autem naturalia non tollit, quia et in dæmonibus illa integra permanserunt, secundum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus. — Porro ista habilitas est medium inter animam et gratiam, quia radicatur in ipsa et perficitur gratia. Unde in quantum accedit ad gratiam, opponitur culpæ et læditur ea; in quantum vero in ipsa anima fundatur, non opponitur culpæ, sed est subjectum ejus: et ideo manet manente natura.
Footnotes
-
De Divin. DOM. c. IV. ↩
Chapter 118 of 144