Articulus 118
De divisione mali, et definitione peccati.
QUONIAM juxta præhabita, malum est perfectionis privatio, ideo secundum divisionem perfectionis, est divisio mali. Est autem duplex perfectio, scilicet: prima, ut est forma substantialis; et hujus privatio dicitur malum naturæ. Alia est perfectio secunda, videlicet operatio; et privatio ejus peccatum dicitur, secundum Philosophum, prout res non consequitur naturalem suum finem. Unde monstrum est peccatum in natura. Sed quoniam bonum et malum speciali modo sunt in rationali natura, secundum Philosophum quinto Metaphysicæ; ideo malum in his quæ per electionem agunt, superaddit peccato rationem voluntarii, et culpa vocatur. Conformiter, malum naturæ in his quæ finem cognoscunt, specialem sortitur rationem mali, ut dicatur malum pœnæ, in quantum voluntas dissentit defectui. Unde omnis pœna malum naturæ dicitur: quia secundum Augustinum, pœna malum est, quoniam bono naturæ nocet, subtrahendo id quo natura perficitur in suo esse naturali, ut cæcitas, vel in superaddito ipsi esse, sicut est ablatio gratiæ. Constat igitur, quod in irrationalibus pœna non dicitur, quum culpa in eis non sit neque voluntas. Divisio enim mali in malum culpæ et pœnæ, non est divisio mali absolute accepti, sed prout in rationalibus reperitur. — Sciendum est autem, quod aliquid dicitur causa alicujus dupliciter, scilicet: formaliter, sicut albedo est causa esse albi; et efficienter, et sic dealbans est causa esse albi. Sic etiam privatio vel ademptio boni nocet formaliter, quia est ipsum nocumentum; culpa vero ratione actus sui effective nocet, quia gratiam tollit; et privatio passive dicta, pœna est.
Præterea, secundum præinducta, ad peccatum duo concurrunt, videlicet ipse actus, et deformitas per quam a debito ordine avertitur.1 Finis autem rationalis naturæ, quem theologus considerat, est æterna felicitas, ad quem finem nos lex divina dirigit velut instruens, et justitia ut in illum inclinans. Secundum hoc ergo triplex ponitur in littera definitio peccati: quia prima tangit actum peccati in ordine ad instrumenta quibus exercetur, quum dicitur, Peccatum est factum, vel dictum, vel concupitum contra legem Dei. In secunda tangitur subjectum actus ex parte objecti, quum dicitur, Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat:2 et sumitur hic justitia secundum quod est generalis virtus. In tertia vero ponitur id quod est completivum et formale in peccato, scilicet privatio dirigentis in finem, quum dicitur, Peccatum est prævaricatio legis divinæ; et ordinatio a fine, quum additur, Et cœlestium inobedientia mandatorum. Hæ autem definitiones non nisi peccato actuali mortali conveniunt, quia hoc perfecte rationem peccati habet. Peccatum vero veniale deficit a plena ratione peccati, quoniam non penitus a fine deordinat, sed aliquo modo retardat. Peccatum quoque originale plus a ratione peccati distat, quia non consistit in actu ejus qui ipso inficitur, sed cum natura transfunditur.
Footnotes
Chapter 119 of 144