Skip to the text

Articulus 119

An peccatum omissionis sit in aliquo actu consistens; et qualiter in exteriori actu sit peccatum; et utrum peccatum corrumpat potentias animæ.

EST autem duplex opinio de peccato omissionis, an oporteat ad ipsum aliquem actum concurrere. Quidam enim dicunt quod sic: vel exteriorem, ut quum quis nimium vigilans, debita hora surgere nequit; vel interiorem, per quem retardatur a debito opere et expletione præcepti. Hæc tamen positio non videtur idonea. Quum enim voluntas ad utrumque oppositorum libera sit, potest omittere unum absque determinatione sui ad aliud, imo de alio nil cogitans: nam voluntas potest in neutrum oppositorum, sicut Deus nec vult mala fieri, nec vult ea non fieri. Si ergo voluntas sic se habeat, tunc utique peccat, quia non facit quod facere debet. Et illud exemplum de vigilante non est efficax, quia vigilia illa non est per se causa obdormitionis illicitæ, sed per accidens: quia per se non est contraria præcepto. Unde alia opinio aptior est, quæ dicit peccatum omissionis in sola negatione debiti actus consistere. Et quoniam opposita in idem genus reducuntur, ideo sicut actus rationem peccati et culpæ habet in quantum est voluntarius, sic et omissio culpabilis est quia voluntaria. Denique, quoniam habitus et privatio in eodem genere sunt saltem per reductionem, ideo in definitione peccati præinducta, in dicto et facto ac concupito includitur omissio dicti, facti et concupiti. Unde et peccatum omissionis est actuale peccatum, non quasi in actu fundatum, sed quasi ad idem genus reductum. — Præterea, omissio non est peccatum nisi secundum quod sub præcepto affirmativo cadit. Præceptum vero affirmativum obligat semper, sed non ad semper, sed ad determinatum tempus: ideo omissio non est peccatum nisi pro illo tempore ad quod præceptum est obligans. Igitur subjectum peccati omissionis non est operatio, sed ipsa voluntas.

Amplius autem agnoscendum, quod in agentibus ordinatis virtus primi agentis manet in sequentibus, et quod instrumentaliter movetur ab aliquo, imitatur conditionem principalis moventis. Quia igitur voluntas omnium virium animæ motrix est, et actibus totius hominis imperat, conditio voluntatis atque proprietas perseverat et participatur in illis. Nam et intellectus vult intelligere, et irascibilis vult suum actum; et hoc usque ad actus exteriores protenditur, quia vult homo ambulare, loqui, comedere. Quoniam igitur ratio meriti et demeriti a ratione voluntarii oritur, ideo sicut secundario actibus exterioribus convenit ratio voluntarii, sic est in eis ratio culpæ: quæ tamen principalius attribuenda est voluntati, in qua est peccatum quoad suum formale, scilicet deformitatem, et sicut in prima causa. Quidam autem considerantes peccatum solummodo quoad suum formale, dixerunt non nisi in voluntate esse peccatum. Alii vero solum materiale peccati pensantes, quod est actus, asserebant non nisi in exteriori actu fore peccatum.

Insuper intuendum est, quod qualitates ad quas aliquid in potentia est, quandoque indifferenter se habent, et æqualiter perficiunt subjectum, nec una debetur subjecto magis quam alia; et in acquisizione talium non consistit perfectio, nec in amissione earum corruptio: sicut cœlum est in potentia ad diversos situs. Aliæ vero qualitates sic se habent, ut una sit naturalis ac perfectiva subjecti, alia indebita, sicut anima est in potentia ad virtutes et vitia. Dum ergo debitam perfectionem acquirit, perficitur; sed corrumpitur dum indebitæ qualitati subjicitur. Unde (secundum Philosophum septimo Physicorum) acquirens virtutem, non alterari sed perfici dicitur. Sic itaque potentiæ animæ corrumpuntur per vitia, non secundum quod naturales proprietates sunt, neque ut esse amittant, sed quoad perfectiones suas secundas, videlicet secundum ordinem quo ordinatæ sunt in debitum finem, quem propter peccata sortiri non valent. Unde potentiæ, dum ad malum inclinant, licet ad suam corruptionem inclinent, non tamen illam intendunt per se, sed per accidens: per se enim delectationem intendunt, ex qua sequitur in eis corruptio; sicut et æger vicissim appetit nociva, quum tamen sanitatem desideret.

Chapter 120 of 144