Articulus 120
Quod unum peccatum sit causa alterius et pœna peccati; et an passio sit secundum se peccatum.
DENIQUE in triplici genere causæ unum peccatum esse potest causa alterius. Primo, in genere causæ efficientis; et hoc dupliciter: vel per accidens, scilicet ex parte aversionis, quia ratione aversionis peccatum tollit gratiam, quæ prohibet et impedit malum; unde privatio ejus est causa per accidens peccati, sicut removens prohibens. Et sic quodlibet mortale peccatum esse potest cujuslibet causa peccati. Secundo est unum peccatum causa alterius in hoc genere causæ, per se, scilicet ex parte conversionis, in quantum ex actu peccati relinquitur in anima dispositio vel habitus inclinans rursus ad peccandum. Et sic unum peccatum non est causa alterius, nisi sibi secundum speciem similis, ut luxuria luxuriæ. — Secundo est unum peccatum causa alterius in genere causæ finalis, dum scilicet unum peccatum adducit aliud in suum finem: ut dum quis luxuriatur ut ditetur, hic luxuria advocatur in finem avaritiæ. Et ita quoque quodlibet peccatum esse potest causa alterius. Tamen unum magis natum est causare aliud: unde et filia ejus vocatur. — Tertio est unum peccatum causa alterius per modum causæ materialis, quando videlicet actus unius præbet materiam ad aliud: et sic gula est causa luxuriæ, et avaritia, dissensionis et litis.
Insuper advertendum, quod contingit idem esse pœnam et culpam, sed non secundum eamdem rationem. Nam in quantum est pœna, est voluntati contraria; in quantum vero est culpa, est voluntaria. Igitur tripliciter culpa dicitur pœna. Primo ratione effectus, in quantum naturam corrumpit et gratiam tollit. Hoc autem dupliciter accidit. Nam culpa quandoque causat pœnam ratione aversionis, videlicet gratiam auferendo; interdum ratione conversionis, et hoc dupliciter: quia quædam peccata habent pœnam annexam, ut ira, invidia; alio modo secundum quod actus peccati non sine labore fit, sicut scriptum est: Ambulavimus vias difficiles. — Secundo dicitur peccatum pœna, in quantum est effectus pœnæ, scilicet subtractionis gratiæ: quia gratia juste subtracta, ruit homo in peccatum. Et sic omne auxilium Dei quod peccati impeditivum est, si subtrahatur, ejus subtractio causat peccatum: quod pœna dicitur, quia est effectus pœnæ. Et hæc auxilia quandoque subtrahuntur propter peccatum præcedens, quatenus homo liberius peccet. — Tertio culpa pœna dicitur ratione deformitatis in actu: quia animus inordinatus sibi ipsi pœna est.
Porro, quum scriptum sit, Quæ procedunt ab homine, hæc coinquinant hominem;1 non est passio secundum se peccatum in quantum passio, quia non est a patiente in quantum hujusmodi, sed ab aliquo inducitur in patiente.2 Per accidens tamen potest esse peccatum, secundum quod voluntas inordinate se habet ad eam. D Nempe passionum quædam sunt passiones tantum, videlicet passiones corporales, quæ infliguntur ab extrinseco, ut adustio, secio, vel etiam a principio naturali intrinseco, ut febris. Et harum passionum voluntas est causa, vel libenter sustinens eas propter aliquem finem: propter quod meritum in eis est, si sint decentes; demeritum quoque, si indecentes sint. Aliæ vero passiones sunt simul passiones et operationes: quemadmodum secundum
Philosophum, sentire, est quoddam pati. Et istæ passiones sunt in omnibus viribus animæ, præter intellectum agentem et virtutes motivas organis affixas. Nam et intelligere, quoddam pati est, velle etiam, atque appetere: quoniam potentiæ istæ recipiunt species rerum in se. Et in omnibus his nomen passionis magis proprie dicitur, secundum quod ad transmutationem corporalem amplius accedunt: propter quod inter eas ira et invidia magis passiones dicuntur. In istis autem non est peccatum aliquod, nisi secundum quod voluntas aliquo modo se habet circa eas, vel eas imperando, in quantum operationes sunt, aut eas accipiendo, prout passiones sunt. Nam et motus sensualitatis, secundum præostensa, non est peccatum, nisi prout in potestate voluntatis est.3 — Sciendum autem, quod ira et invidia quandoque nominant vitium, et sic sunt peccata mortalia; quandoque autem passiones. — Ex his innotescit, quod passio est directe virtuti opposita. Nec pugnat contra rationem tanquam virtuti contraria, sed opponitur medio quod ratio in passione statuit: propter abundantiam enim passionum, a medio receditur, sicut propter causam materialem.
Footnotes
Chapter 121 of 144