Skip to the text

Articulus 121

Utrum omnis pœna pro peccato infligatur; et de divisione bonorum.

PROINDE nemo punitur nisi quia aliquo quod ei bonum est privatur. Est autem aliquid bonum homini dupliciter, scilicet: secundum naturam communem, in quantum est animal; vel secundum propriam naturam et rationem qua homo est, scilicet in quantum est rationalis, ad beatitudinem ordinatus. Primo modo, bona exteriora et corporis sunt bona hominis: et ideo horum privatio pœna hominis est; non tamen semper pro proprio peccato hominis infligitur, quia non sunt bona hominis in quantum est homo. Verumtamen nisi originali peccato esset natura obnoxia, non eveniret hæc pœna hominibus. Bona vero hominis secundo modo, sunt virtutes et similia dona; et horum defectum, nisi ex propria culpa, nullus sortitur. Sed et sanitas corporis et res exteriores, sunt hoc secundo modo bona hominis, in quantum instrumentaliter atque organice ad virtutem deserviunt; et in horum subtractione secundum quod necessaria sunt et ad virtutem organice deservientia, nemo punitur nisi pro peccato suo. Si vero subtrahantur quoad id quo necessaria non sunt, non est hoc pœna hominis, nec obest, sed prodest, sicut scriptum est: Divitias et paupertatem ne dederis mihi. — Quinque autem de causis, secundum Augustinum, flagellamur: primo, ut justis merita augeantur, ut in Job; secundo, propter custodiam virtutum, ne superbia tentet, sicut in Paulo; tertio, propter correptionem peccati, ut lepra Mariæ; quarto, ad initium pœnæ, ut in Herode, quatenus ostendatur in præsenti quid in futuro sequatur; quinto, propter gloriam Dei, sicut in cæco nato. Itaque, quando quis flagellatur ut ei merita accrescant, non est pœna hominis secundum quod homo; sed secundum animalem naturam pœna est: et quoad id, sequitur originale peccatum. — Unde patet, quod Christus non est passus pœnam quæ ipsi obesset secundum bona rationis, seu pœnam hominis in quantum est homo, sed secundum communem naturam: et hoc propter peccata nostra.

Præterea, quum actus voluntarius determinetur et specificetur ab objecto, ille actus dicitur bonus ex genere, cujus objectum proportionatum est potentiæ operantis: nam prima determinatio est per formam generis. Sed quia circa idem objectum potest se actus diversimode habere, ideo ultra determinabilis est per debitas circumstantias, et ille erit bonus ex circumstantiis; et tandem informatur ipso habitu virtutis, et sic perfectam bonitatem adeptus, dicitur simpliciter bonus.

Chapter 122 of 144