Skip to the text

Articulus 122

Utrum peccatum sit substantia vel natura quædam; et quod omne ens quod aliquid positivum nominat, sit a Deo.

CONSIDERANDUM quod substantia, sicut quinto Primæ philosophiæ dicitur, dupliciter accipi potest. Primo, prout nominat primum prædicamentum. Secundo, juxta quod nominat aliquid in re: et sic dicitur definitio significare substantiam rei. Et ita quidquid entitatem veram habet in quoque genere, substantia dicitur vel habens substantiam. Quoniam ergo in peccato sunt duo, scilicet actus, et recessus a rectitudine seu deformitas, quod est privatio boni et formale peccati: constat quod peccatum ratione actus est substantia secundo modo accepta; ratione autem deformitatis nihil est, nec substantia, nec accidens. Denique, secundum Boetium, natura multis modis dicitur. Primo dicitur natura omne quod intellectu accipi potest: et sic communiter se ad omnia entia habet. Secundo, prout in substantiis invenitur: et ita omne quod agere et pati potest, natura vocatur. Tertio dicitur natura prout est principium motus et quietis ejus in quo est per se, et non secundum accidens. Quarto natura dicitur unumquodque informans specifica differentia. Peccatum ergo ratione actus, natura dici potest primo et quarto modo, non autem secundo et tertio modo. — Dicit autem Augustinus, quod peccatum est privatio modi, speciei et ordinis: quia videlicet per peccatum privatur actus forma qua in specie moris bonus esset; non tamen privatur simpliciter forma essendi, imo per differentiam quamdam terminatur ad speciem. Sed quoad formale, peccatum nullo modo natura est, nec ens vel res, nisi secundum quod privationes et negationes entia dicuntur.

Omne itaque quod aliquod reale esse habet vel essentiam aliquam, a Deo est. — Sed quis dicet, Aliquem peccare, et de-

Pror. xxx. 8.

Job xii. 12.

II Cor. xii. 7.

Num. xii. 10.

Act. xii. 23.

Joann. ix. 3. formitatem peccati esse, est verum: ergo hoc esset a Deo; quod non videtur. Respondendum, quod verum et ens uno modo dicuntur prout in rebus fundantur; secundo, prout in intellectu cadere possunt: et sic verum consistit in compositione et divisione intellectus. Primo igitur modo, aliquem peccare, vel deformitatem peccati esse, non est verum nec ens, imo est recessus a veritate atque essentia. Sed secundo modo verum est aliquem peccare, et etiam ens, quia illa rectitudo qua significatur sic esse sicut in re est, est in ratione, et ipsa utique rectitudo a Deo est; sed illa non est peccatum: et quantum est in peccato de entitate, tantum est ibi de participatione similitudinis divinæ. — Item quæritur quomodo idolum nihil sit si a Deo est. Et dicendum, quod forma hominis in idolo dupliciter considerari potest: vel in quantum est figura quædam, et sic est a Deo; vel secundum quod ordinata est ad id quod indecens atque inconveniens est, utputa quatenus adoretur, et sic nec a Deo est, nec aliquid est.

Chapter 123 of 144