Articulus 123
Utrum Deus sit causa actus mali.
JUXTA præinducta, duo sunt in peccato: unum quasi materiale, videlicet actus; et aliud tanquam formale, scilicet deformitas. Et quidem, quod hujus deformitatis Deus causa non sit, palam est.
An vero sit causa actus in quo fundatur obliquitas, duplex exstat opinio. Una asserit, quod actus mali seu peccaminosi nullo modo a Deo sunt, nec in quantum actus, nec in quantum vitiosi. Et hanc positionem modo pauci vel nulli defendunt, quoniam duplicem errorem illabitur. Nam primo ex ea videtur quod sint plura prima principia, scilicet Deus et voluntas: quia si voluntas sine influentia atque auxilio primi agentis agere valet, tunc erit primum agens. Hoc tamen solvere conantes, dicunt quod ad rationem primi principii non sufficit quod sine Dei causalitate agere queat, sed quod esse a se ipso habeat. Quum ergo voluntas non sit nisi a Deo, non sequitur quod sit primum agens. Sed ista solutio inefficax est. Quum enim agere procedat ab esse, id cujus essentia est ab alio, non potest a se habere potentiam et actionem. Rursus, et si secundum responsionem hanc sequatur quod voluntas non sit primum ens, non tamen vitatur quin sit primum agens, quum actio ejus non reducatur in agens aliud sicut in causam. — Præterea, quum actus peccati sit vera et positiva essentia, si Deus non est causa ipsius, non utique esset universalis causa omnium rerum: quod est contra perfectionem primi principii, quia in ordine omni, primum est omnium sequentium causa.
Ideoque cum alia opinione tenendum, quod actus peccatorum in quantum actus sunt, a Deo sint. Semper namque dum in effectu incidit defectus ex causa secunda et non ex prima causa, id quod defectio est, causæ secundæ oportet adscribere; quod vero perfectionis est, causæ primæ: quemadmodum in claudicatione id quod motionis est, a virtute gressiva procedit, defectus vero ambulationis curvitati tibiæ attribuendus est. Quia igitur ordo Dei ad voluntatem est sicut causæ primæ ad causam secundam, quæ deficere potest, quidquid in effectu causæ secundæ, scilicet voluntatis, est bonitatis et actus sive essentiæ, hoc omnino est a Deo; quod autem imperfectionis et obliquitatis est, a voluntate est, quæ secundum quod ex nihilo est, semper ad defectum proclivis est, nisi confirmetur per gratiam. Constat ergo, quod simpliciter dici non potest quod Deus sit causa peccati, ut homicidii, furti; sed cum additione nil prohibet, ut si dicitur causa peccati in quantum est actus. Præterea, quod non est causa operationis per quam substantia in esse producitur, non est causa substantiæ talis. Quum ergo per fornicationem et adulteria plures gignantur, non esset causa eorum Deus, si non esset causa illarum actionum (secundum quod operationes sunt) per quas illi generantur, scilicet fornicationis, etc.
Chapter 124 of 144