Articulus 124
Quod Deus sit causa pœnæ; et quod malum per prius dicatur de culpa quam de pœna.
RATIO insuper pœnæ duo complectitur, scilicet: justam et ordinatam remunerationem culpæ, et defectum, secundum quod privat patientem aliquo bono. Unde quidam, inter quos Tullius est, attendentes pœnam tantummodo in quantum malum quoddam est et privatio boni, asseruerunt pœnas non esse a Deo. Sed ordinem pœnæ respectu culpæ, attribuebant homini pœnam juste infligenti;1 defectum vero qui in pœna accidit, non esse a Deo ordinatum, sed ex necessitate causarum suarum incidere opinati sunt. Tales namque homines divinam providentiam negaverunt. Ideo hac opinione velut erronea derelicta, dicendum est, pœnam esse a Deo, non autem culpam, licet utrumque sit quoddam malum. Cujus ratio est, quoniam effectui adscribitur causa agens, secundum quod a causa producitur. Pœna autem non habet rationem mali secundum quod ab agente egreditur, imo sic justa est; sed ex parte recipientis contingit defectus, quod propter suam dispositionem quodam bono recte privatur. Culpa vero rationem mali habet prout ab agente procedit: et ideo illi quod deficere non potest, adscribenda non est. — Aliter tamen est Deus causa pœnæ damni, et pœnæ sensus. Nam primam non facit influendo aliquid, sed ab influentia cessando; sed pœnam sensus ipse inducit.
Denique ratio mali prius convenit culpæ quam pœnæ. Nam ratio boni a fine sumitur; finis autem movet efficientem: unde tam finis quam recessus a fine, prius respicit efficientem quam patientem. Malum ergo culpæ, quod ex parte agentis pravitatem sortitur, prius est malo pœnæ, quod ex parte recipientis defectum complectitur, non ex agente. Alii aliter assignant causam istius, dicentes quod culpa, quia privat bonum immensum, scilicet Deum, est potius mala quam pœna, quum pœna sit privatio boni creati. Sed hæc ratio in pœnis corporalibus locum habet, non autem in aliis, quoniam pœna et culpa idem bonum privant. Ejusdem quippe boni cujus activa privatio est culpa, passiva privatio est pœna, videlicet subtractione gratiæ et carentia visionis divinæ: et ita utrumque a Deo æqualiter segregat.
Footnotes
-
* secundarum ↩
Chapter 125 of 144