Articulus 125
Quod omnium rectarum voluntatum sit tantum unus finis, et quis sit ille.
EODEM præterea ordine reducitur unumquodque in finem quo ab agente producitur, quoniam agens ordinat effectum suum in finem. Ideo secundum ordinem agentium, est ordo finium. Et sicut est unum primum agens, sic est unus universorum ultimus finis, scilicet Deus benedictus et gloriosus ac sanctus: nihilo minus conveniunt diversis rebus diversi proprii fines, secundum diversitatem particularium agentium, et secundum uniuscujusque propriam naturam. Unde omnium rectarum voluntatum ultimus finis est Deus. Verumtamen sunt aliqui fines proximi, quibus mediantibus ultimus finis acquiritur; et si illi fines directe ad Deum ordinant, tunc sunt recti, et bona exstat voluntas. Talis autem finis est caritas, beatitudo, etc. — Ad hoc vero quod Deus vel caritas, finis operationis humanæ dicatur, non oportet ut homo in omni actione de Deo vel caritate de novo cogitet, neque sufficit quod habitualiter tantum Deum aut caritatem habeat, quia sic etiam veniale peccatum in Deum ordinaret; sed oportet quod prius cogitaverit de Deo vel caritate, et in finem hunc actiones sequentes ordinaverit. Cujus exemplum ponit Avicenna de artifice, qui si semper operando regulas artis suæ intenderet, multum impediretur in opere; sed quemadmodum prius cogitavit, sic demum prosequitur.
Quoniam igitur ultimo fini conjungitur aliquid per finem proprium, qui est operatio naturalis perfectissima; ideo fini qui Deus est, conjungitur homo per operationem intellectualem. Sed perfectio operationis consistit in tribus: in dignitate objecti; in firmitate habitus, ex quo actus elicitur; et in delectatione, quæ secundum Philosophum, est decor operationis, sicut pulchritudo juventutis. Deus ergo est simpliciter ultimus finis; caritas autem et delectatio spiritualis, et operatio seu beatitudo, sicut ea quæ ultimo fini conjungunt, et in quibus felicitas formaliter est. — Beatitudinem autem cuncta desiderant: quia licet beatitudo secundum substantiam suam ignota sit, ratio tamen ipsius nota est, quoniam omnes beatitudinem esse quemdam perfectissimum statum intelligunt. In quo autem status talis consistat, in bono corporali vel spirituali, et quando habeatur, in hac vita vel alia, non omnes agnoscunt. — Præterea, caritas omnium virtutum mater vocatur, quoniam ipsa solum universaliter omnibus virtutibus imperat; et habet id ipsum tum ex parte objecti, quod est Deus, videlicet altissimum bonum, in quod immediate fertur, tum ex subjecto, quod est voluntas, quæ omnibus viribus præcipit. Ideoque caritas dicitur communis finis omnium voluntatum rectarum.
Chapter 126 of 144